Aufsatz 
De Delphico Oraculo quid existimandum sit, disputatur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

suscepisse magnum odium Graccorum et cum Persis consensisse videtur. Quid enim? praefracte et acerbe quinquaginta fere annis post, quum iidem Jones arma contra Darium, regem Persarum, sumsissent, Aristagora Milesio Cares monente, ut societatem cum Jonibus coirent, Caribus oraculum Delphicum, ne eam societatem inirent, dissuasit his verbis: II2αοωπõ dννιο Hνν⁶ο⁷. ⁵⁰)

Quo dicto, si nihil aliud, certe Carum alacritas in agendo retardata et debilitata est. Milesiis autem ipsis Apollo Delphicus calamitates praecinuit cas, quibus nihil fere terri- bilius aut atrocius cogitatione fingi possit. An potest quidquam esse, quod magis horrore perfundat, quam quum audiveris fore, ut ipse hostibus pro coena, pro cibo sis, id est, ut ipse ab hostibus edare, vel, ut magis animum advertas, ipse a saevissimis hostibus diductis faucibus vivus ac sentiens devorere? Habes enim inter alia haec:

Kal ττw d, MiAνε, 2⁴α⁵εν eru 7Gνκο ερον 7 5 TI0110O Oeενπινντει dꝭ dyα§⁶ςοαα νεέννυmν. ⁵¹)

Nolumus reliqua penitus perspicere, quoniam haec satis superque demonstrant, quanto- pere Graecis Pythius Apollo propitius fuerit. Aut enim silentio talia praetermittenda sunt aut concedendum est, Delphicos sacerdotes, si quid aliud, certe non intellexisse, politicarum rerum rationes longe aliter, atque ipsi faciebant, tractandas esse. Atque si ea fere post evenerunt, quae oraculum praecinuerat, num quisquam ea in fatis fuisse affirmare volet? Neque enim ea pro fatis haberi possunt, quae impendent atque futura sunt, propterea, quod sunt incerta et vario hominum agendi modo varia ea evenire necesse est. ⁵²)

Quod autem illo tempore Milesiis oraculum praedixit, quae non admodum a veri- tate abfuisse posterum tempus docuit, potest id factum esse pluribus de causis. Nam nemo vir sanus Delphicos sacerdotes revera ulla divinandi singulari facultate aut arte instructos fuisse credet, nempe propterea, quod nulla talis est. Possunt aliqua ex pro- babili causa ac ratione colligentes oraculi praesides eo pervenisse, ut in quaque re conjectura facile cetera prosequerentur atque ita praeviderent, quid eventurum necesse esset. Bene enim qui conjiciet, vatem hunc perhibebo optimum, ut est in versu illo

5⁰) Schol. ad Aristoph. Plut. v. 1002 ibique Hemsterh. Duncker l. I. Bd. IV., p. 746.

51) Herodot. VI., 19

) Cfr. Imm. Herm. Fichte: Die Seelenfortdauer, Leipzig, 1867.§. 250, 251, 252. Ceterum sunt quaedam notiones vel cogitationes, quas inter se repugnare et, ut ita dicam, irrationales esse apparet; velut fatum et praepotens deorum natura, vel, ut brevius dicatur, omnipotentia. Qua de re quaestio oritur: potestne omnipotentia fatum tollere et removere? sine dubio non potest, quum factum est; an potest, quum impendet? at vero, si posset, non esset fatum, si non posset, non esset omnipotentia. Dicamus igitur fatum id tantum esse ita, si quid factum est; nam quidquid factum est, infectum fieri nequit, et quod impendet, eatenus fatum esse nequibit, qua possibilitas, ut novo verbo utar, adest, ut aliter fiat. Quae cum ita sint, Graeci fatum, naturae ejus admodum convenienter, forma temporis perfecti 8ʃαόο

61y dixerunt, quod idem in Latinorum fato animadvertas percipiasque velim. 2*