10
paruerant, Persarum se ditioni permittere vellent idque Cyrus rejecisset, hi populi non sibi quidquam praesidii aliunde venturum esse rati, nisi si totius gentis arma conjunxissent, de communi consilio legatos Spartam auxilium postulatum mittunt. Quae legatio etsi frustra missa est, minime tamen Jones, viri fortes, animos demiserunt et soli se contra Persarum impetum defendere conati sunt, idque eo magis, quod Lydos quoque proxime subactos Pactyas quidam, vir strenuus, qui suos cives Persarum imperio parere non poterat pati, ad desciscendum a Cyro permoverat. Potuit res procedere, praesertim cum Pactyas auri maximam vim in potestate haberet eoque et auxilia mercede conducere maritimisque incolis, ut secum adversus Persas pugnare vellent, persuadere posset. At Pactyas Sardes oppugnans, ubi resciit in propinquo esse magnum Persarum exercitum contra se proficiscentem, fuga salutem petere coactus est et Cymen pervenit. Cymaei de tradendo Persis Pactya quum ab oraculo Branchidarum, quod prope Miletum est, semel atque iterum moniti essent, et nollent ipsi eum retinendo salute sua periclitari, Mytilenen eum miserunt indeque paulo post, navi Lesbum missa Chium transportandum curaverunt, quum Mytilenaeos id agere viderent, ut eum Persis traderent. Chii autem eum ad extremum, mercedem pacti agrum Atarneum exadversus Lesbum situm, Persis tradiderunt. ⁴⁷)
Pactya tradito bello eos Persae persequebantur, quos socios armorum habuerat, et plurimis Jonum urbibus, quae fortiter pugnantes restiterant, expugnatis, eos servitu- tem pati et imperata facere coegerunt.¹²) Apparet jam hic paululum, oracula Graecorum conatibus libertatis defendendae non admodum favisse. Simili modo fere eodem tem- pore aut paulo post Cnidii, natione Graeci et Lacedaemoniorum coloni, quum ex penin- sula sua admodum in mare porrecta, ut melius se suaque ab hostibus defendere possent, isthmo non nimis lato perfodiendo insulam facere conarentur, oraculo Delphico consulto a Pythia versu trimetro hoc responsum tulerunt:
2— 2„ 7
10¼◻⁴ ά deν αν νοτει ευ⁶⁸ mςοοσmεσεκ⁹ε,
,„ 5 7,—„„„ 6 Zeds fd ν es viον, ε 590071610. ¹)
Quasi vero hominis sit, nihil agere et omnia, quae natura generaverit, intacta relinquere. Itaque Cnidii a fodiendo destiterunt et Persis cum exercitu advenientibus ultro sese nulla inita pugna dediderunt.
Sic Jonibus et Asiaticis Graecis non sine culpa oraculorum libertas erepta est, quam etsi vix potuerunt retinere oracula, tamen eorum fuit quacunque potérant ratione providere, ut ne quidquam fieret, quo pugnantium animi debilitarentur, aut spe abjecta et viribus distractis diminutisque singuli in hostium potestatem se demittere cogerentur. Atque potuerunt facillime oracula vel eorum sacerdotes et vates, qua erant aliis in rebus calliditate atque astutia, effata sua semper ita formare, ut, quidquid even- turum erat, oraculi auctoritas valeret et tuta esset. Maxime autem Delphicum orâculum
4) Herodot. I., 154— 160. 49) Herodot. I., 161— 169. 49) Herodot. I., 174.


