Aufsatz 
De Delphico Oraculo quid existimandum sit, disputatur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

medius fidius qui consideraverit et senserit, quot quantos quam incredibiles maerores et luctus inferre necesse fuerit, dubito, num eorum sententiam assensione comprobaturus sit, qui ut Welckerus) aliique Delphici oraculi auctoritate et cultum deorum adjutum et mores hominum politiores esse factos existimant. Quid? quod Apollo vel Pythia minis promissisque Orestem illum adegit, ut suae ipsius matris sanguine se adspergeret.) At, inquies, tales illorum temporum mores fuerunt, ut caedem caedes sequi deberet. Et recte quidem, concedo, mores atrocissimos fuisse, at non possum videre, quid ab oraculo factum sit, ut mitiores fierent. ¹⁰)

Ut oraculum mactandis singulis interdum delectatum esse apparet, sic non minus ei Graecorum inter se discordias et controversias laetitiae fuisse credideris. An fuit socordia et stupor, quod nunquam Graecos et Europaeos et qui Asiam incolebant, Pythia admonere voluit, ut concordiae inter se et paci operam darent? Quod tantum abest, ut de industria fecerit, ut ne cogitasse quidem unquam de ea re videatur. Quam- quam quid erat facilius ad intelligendum, nihil esse, quod magis popularium vires fran- geret et communem rerum statum in discrimen adduceret et turbaret, quam perpetuas discordias et sempiternas inter eos animorum disjunctiones? Quas discordias qui se- daret, nemo vel Pythia vel Apolline aptior erat. Etenim quum sapientissimorum viro- rum auctoritate ad Pythiae vel templi Delphici sacerdotum existimationem summa re- ligionis et rerum divinarum rediret, iis autem rebus inprimis Graeci semper dediti essent, illorum sacerdotum judicio permissum erat perficere atque evincere, quae et ad opes potentiamque totius Graeciae et ad communem omnium salutem conducere arbitrarentur. Omnino potuit sexcenties Pythia iratorum animos componere litigantesque in gratiam reducere, potuit ambitiosorum hominum conatus cupiditatemque dominationis refringere, potuit abalienatos dira imprecando castigare et ad officia sua reducere, potuit animosos fortesque confirmare, anxios et animo abjectos consolari et erigere, labentes et titu- bantes fulcire, sustinere, munire, pigros ad majorem sollertiam incitare et propellere, quid multa? potuit reipublicae rationes jussis atque effatis ita temperare et constituere, ut omnium animis consentientibus Gracciae nullum neque inter cives bellum neque extrinsecus imminens periculum pertimescendum esset.

Sed harum rerum Pythia aut nihil aut plane iis contraria. Et sicut Pythiam res Graecorum civiles aut stupiditate neglexisse aut dedita opera perdere voluisse manifestum est, sic alia quoque illius temporis oracula in his rebus Delphicum tanquam exemplar ad imitandum sibi propositum habuisse videntur. Omnia haec ut vere dicta esse per- spici possit, videamus de oraculis, quae Persicis potissimum bellis aut paulo ante data esse Herodotus inprimis narrat.

Ac primum Crocso a Cyro victo et Lydorum rebus a Persis profligatis, quum Jones et Aeoles graecae gentis qui in Asia habitabant, iisdem conditionibus, quibus Croeso

4⁴) Griech. Götterlehre Bd. II., p. 17.

6) Aeschyl. Choephor. 1026 sq.

) Hüllmann, Würdigung des Delphischen Orakels p. 97:Sonach kann nicht gesagt werden, es sei von dem Orukel eine Milderung der Sitten bewirkt worden.

2