Aufsatz 
De Delphico Oraculo quid existimandum sit, disputatur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8 solum nullas umquam majoris momenti res nec publicas nec privatas nisi aut Delphis aut Dodona aut ab Hammone aut aliunde oraculo petito agere vellent, sed etiam eorum principes et duces atque etiam peregrini, ut Persae, oraculorum effata accuratissime cognita in iisque spes suas interdum positas haberent.²⁵) Tanti enim momenti edita oracula aestimabantur, ut litteris consignari et servari solerent. ²⁵) Sed ex his omnibus non sequitur, ut omnis summarum rerum procuratio, omne imperium Pythiae voluntati atque arbitrio permissum fuerit. Quod etiam propterea fieri non potuit, quod oraculum plerumque partium studio tenebatur*) nec umquam erigere se potuit, ut circumspiceret et de universo rerum statu recte existimaret. Nunquam enim putavit suum esse, di- versas Graecorum factiones inter se conciliare potius eorumque animos et cogitationes alio quovis flectere, quam sortes edere, quae nihil nisi saevissima in communis patriae gremio bella commoverent. Satis quidem constat, quemadmodum bellum illud Peloponne- siacum non sine voluntate Pythii dei a Spartanis susceptum sit, sic Pythiam quum alias fere semper, tum maxime illo bello in eorum partibus stetisse. ²⁸) Quodsi Apollinis erat Jενααοεeobνεν, id est, dare jura et leges, profecto aequius fuerat, utriusque populi Spar- tanos dico et Athenienses querimoniis auditis et discussis sedare litigantium iratos animos, quam auspicari bellum, quod Graeciam pessum dedit. Schoemannus quidem et O. Muellerus²³³) Apollinem vel defendere vel interpretari student. Censet Schoe- mannus ⁴⁰) oracula constituta esse,um die göttlichen Satzungen zu verkündigen. Quacrat hic quispiam, quae sint divina institutagöttliche Satzungen, num, ut alter alteri collum decidat? Equidem fateor nulla me conjectura assequi posse, ut intelligam, cur ejus dei sit, quem Jupiter Delphos mittatοmσπνπάννꝶυσeνιαα diευι»ν zx ε‿νμιμν τ EAInG,r,) quemque praeter ceteros humanitati studere convenit, ut tam crudeliter munere suo fungatur. Quid? quod primo bello Messeniis victoriam promisit, si virgo aliqua regiae stirpis Aepyti sorte ducta inferis immolata esset. ²) Neque hoc tum solum factum est, sed multis annis ante Erechtheo, Atheniensium regi, qui ab Eumolpo, rege Thracum, bello petebatur, prorsus similiter Pythium deum respondisse traditum est, filiam si immolasset, priusquam utriusque populi exercitus congrederentur, hostes su- peraturum*) Quo quid potuit fieri immanius, quid crudelius, quid foedius? Nae ista

thums Bd. III., p. 532 sq. et p. 542 sqq. Welcker, griech. Götterl. Bd. II., p. 16 sd. Bunsen, in libro: Gott in der Geschichte, Tom II., p. 279 286 de his rebus scit, quae scriri non possunt, quae- que possunt, nescit.

35) Herodot. V., 93; IX., 42.

36) Herodot. VI., 57; V., 90.

37) In qua re a Dunckeri sententia recedimus; cfr. ejus Gesch. d. Alterth. Bd. III., p. 542.

38) Thucyd. I., 118.

39) Gesch. Hellen. Stämme und Städte Bd. II., p. 337 sq.

4) Aeschyl. Eum. p. 75.

41) Alcaeus ap. Himer. or. XIV., 10.

) Pausan. IV., 9, 2.

43) Lycurg. adv. Leocrat.§. 98 sq. Apollodor. III., 15.§. 4. Cfr. Aelian. var. hist. XII., 28. Schol. Thucyd. I., 20.