6
rent nec alium quemquam arare sinerent, ²⁰) nec satis habens se effecisse, ut id jure- jurando firmarent, id quoque ab iis impetravit, ut immanissima et foedissima devotione exsecrarentur et male precarentur, si quis eorum decretis parere noluisset. Scripta enim haec in ea fuisse legimus:„Si quis haec migraverit sive magistratus, sive privatus, sive populus, is sacer esto Apollini et Dianae et Latonae et Minervae Pronoeae.“ Et devotioni adjecta erant:„iis terra fructus ne ferat, feminae similes patribus liberos ne pariant, ²*) sed monstra; greges secundum naturam ne iis partus edant; bello, jure, concione inferiores sint adversariis; perditi in perniciem ruant ipsi et domus et univer- sum eorum genus; ne unquam litent nec Apollini, nec Dianae, nec Latonae, nec Minervae Pronoeae neve hi dii deaeve eorum sacra accipiant.“ ²²) Si fuissent praeter haec mala- alia, Pythia iis, credo, imprecata esset; dira sane devotio memorabdlisque propterea, quod unicuique affert memoriam excommunicationum et proseriptionum sacrarum, quibus etiam aliorum populorum et temporum sacerdotes eos persequi solebant, quos suis jussis judiciisque repugnare adversarique cognoverant. Atque sic quidem Pythia vel potius Delphici sacerdotes; horum enim ad auctoritatem atque arbitrium sine dubio omnia ista referenda sunt, qui cur sic agere voluerint, ejus rei vix ulla alia causa re- periri poterit, nisi quod rebus hostium suorum florentibus se nullo fore numero ac loco opinabantur aut etiam quaestus suos ac reditus jacere credebant. Quid illud? quod ab Aeschine ²³) Demosthenes traditur dixisse Pythiam&ραεεενν, id est, Pythiam quasi cum Philippo facere, Philippo studere? quo alio id spectabat, nisi ut eam a Philippo cor- ruptam vellet dicere?
Hanc Delphicorum sacerdotum avaritiam aequaverunt opes et thesauri, quorum coacervandorum insatiabilem quandam iis fuisse cupiditatem diximus, adeo ut eos non puderet interdum oracula fundere, quae non possunt non aperire oculos cuique, qui videre velit, qualis horum oraculorum ratio et causa fuerit. Sed de his mox videbimus. Non solum autem auri argentique maximam vim, signa, statuas, sellas, crateres, dolia, urnas, tripodes, aliasque id genus res plurimas et pretiosissimas et privati homines et Graeciae populi et reges exteri fano Delphico plena manu dedicaverant, sed etiam agri interdum et fundi et fructuum decimae Delphico deo consecrabantur ²⁴) aut eae a deo ipso exposcebantur ab iisque, qui in iis dandis parci erant, aliquo modo poenae sume- bantur. ²⁵)
Sed omnis haec infinita multitudo thesaurorum et opum et divitiarum cui bono erat aut saluti praeterquam perpaucorum hominum delectationi et luxuriae? Luxuriae enim et lautioris vitae studiis, epulis, deliciis iudulsisse Delphos et sacrificiis viscerationi- busque inhiasse cum natura rerum conjici potest, tum passim testimoniis scriptorum
20) Aeschin. advers. Ctesiph.§. 107 sd. Max Duncker, Gesch. d. Alterth. IV. p. 37 sd. 21) Cf. Catulli carm. 61, v. 217 sq.
22) Aeschin. I. 1.§. 109 sq.
2³) advers. Ctesiph.§. 130. Plutarch. vit. Demosth. c. 20. Gic. de divin, II., c. 57.
24) Herodot. VII., 132; III, 57.
2⁵) Herodot. III., 57, collat. Pausan. X., 11, 2. Götte, das delphische Orakel p. 66.


