5
laudibus oracula, in primis Delphicum, de quo acturi sumus, extollere conarentur. At- que ut statim dicam, quod sentio, mihi quidem persuasissimum est, ut omnia divinatio- nis genera, sic oracula quoque turpi fraudi, avaritiae, quaestui si non initium suum atque originem, at certe suam diuturnitatem et constantiam debuisse. Praeterea autem Delphicum oraculum Graeciae plus detrimenti et miseriae quam utilitatis attulisse, nec ea laude dignum fuisse, quae vulgo ei tribuitur, progrediente nostra disputatione de- monstrare studebimus.
Atque, ut inde initium capiamus, unde rem ipsam ortam esse verisimile est, pro- fecto ea tantummodo de causa oracula exstiterunt, quod quisque antea semper, quid futurum esset sibique impenderet, cognoscere quam rerum ipsarum eventum exspectare malebat. Quod si inveniebat, qui aperiri id posse persuaderet seque divinandi prae- sentiendique artis peritum esse aliqua qualicunque ratione fidem faceret, mirum, ni ejus fidem amplecteretur totumque se ei traderet. Quo facto alterum consentaneum erat operam dare, ut hanc sibi praestitam fidem servaret ac tueretur, quod et eo facilius ei contingere necesse erat, quo erat altero plerumque prudentior, callidior, astutior, versu- tior, et eo magis id curae erat, quo magis alterum divitem esse et instructum opibus, unde sumi posset, cognoverat.
Tales fuisse Delphicos sacerdotes, ex multis indiciis perspici potest. Ac primum quidem quam cupidi fuerint vel auri argentive colligendi vel divitiarum et omnis generis opum quaerendarum, jam ex eo apparet, quod aut omnino oracula dare nolebant, nisi quis munera deo suo aliqua misisset ¹⁵) aut, etiamsi darent, ipsis verbis ut ei mitteren- tur, admonere solebant. ¹e) Omnino autem, quo quisque magis largitorem se et prodi- gum in donis deo Delphico dedicandis praebebat aut alio quovis modo munificus in eum erat, eo majora ei prae ceteris jura et honoris praemia concedere parati erant. Quocirca verbi causa Crocso Lydisque pro eximiis Apollini donis missis in perpetuum et primas in consulendo oraculo partes et primae sedis honorem et immunitatem de- ferre non dubitabant et practerea civitatem cuique dare, qui in suorum civium numerum vellet recipi.¹*) Quid? quod se ab Alcmaconidis pecunia corrumpi passi sunt, ut Spar- tanos incitarent ad Athenas a Pisistratidis liberandas? ¹s) Quid? quod Pythia auctore quodam, qui apud Delphenses multum valebat, ad alterius arbitrium mentita est? ¹⁸) Quid? quod Amphictyones, id est, dei Delphici ministros et satellites, adhortata est, ut Cirrhaeos vel Crissaeos, finitimos suos, dies noctesque bello persequerentur et terram eorum devastatam simul cum incolis captis Apollini Pythio et Dianae et Latonae et Minervae Pronoeae consecrarent in perpetuam terrae cessationem, ut nec ipsi eam ara-
¹5) Euripid. Jon. v. 232 sq. ed. Kirchh.— Notum illud, quod fere in proverbium abiit: d'εν Xαον O0?SO 120 ⁴α⁴μω‿υμαπιανέιιειςσ σ Boettiger Id. z. Kunstmythologie T. I. curs. I., p. 87.
16) Liv. V., 16, oraculum inter alia hacc:„Bello perfecto donum amplum vietor ad mea templa portato.“
17) Herodot. I., 54.
18) Herodot. V., 63 et 90.
¹9) Herodot. VI., 66.


