4
genus visa plurima, qualia modo commemoravimus, declarare deos velle res futuras crederent, sed etiam cogi eos posse censerent, ut loquerentur et verba facerent hominibus. Sed ante omnia observandum est, ne nos hic decipi patiamur. Quum enim dii loqui dicuntur, id non est ita accipiendum, quasi dii ipsi ora sua aperuerint et suam ipsorum vocem interrogantibus emiserint; minime id quidem, nec istud omnino fleri poterat, propterea, quod ut hodie, sie ne tum quidem Apollo ullus aut Jupiter aut alius deus quisquam erat. Qui loquebatur, nemo alius erat, nisi persona quaedam vel homo, divino huic muneri destinatus, cujus ore deus tamquam suo ad significanda ea, quae ei vide- bantur, uti credebatur. Ea autem ipsa, quae tali modo deus responsa interrogantibus edebat, saepenumero nihil nisi inanes verborum soni erant omnique sensu destituti. Nec id mirabile est. Ea enim ipsa persona, sive vir, sive femina ea erat, quae in responsis edendis quasi dei auctoritate agebat, semper, ut quidem Delphis factum est, priusquam verba faceret, ita variis modis atque artibus in tantam vel dementiam vel delirationem vel animi perturbationem conjiciebatur, ut plane desiperet et revera nihil nisi verba sonare posset. Nec vero ea verba, quae divino instinctu et deo incitante edi semper antistites sacrarii et sacerdotes persuadere studebant, minime frustra cadere solebant ab iisdemque sacerdotibus ita torquebantur, mutabantur, trajiciebantur, con- texebantur, ut sensum inde talem exsisterc necesse esset, qualem necessarium aptumque ad quasque res significandas judicabant, ¹⁸) quamquam paulo is obscurior interdum semper- que ambignus erat variamque interpretationem admittebat, quoties futura quaedam prae- dicenda erant. Quae autem tali modo tractata, formata, ficta versibusque plerumque et numeris clausa proponebantur, vulgo oracula dicebantur, quamquam locus etiam ipse, ubi petebantur, id est, quo homines consultum deos ibant, oraculum dici poterat.
Jam perspici potest ex iis, quae modo diximus, ea oracula, quae ferebantur, reapse non nisi sacerdotum atque interpretum arbitrio tribui debere. Nihilo tamen minus con- stat per tota antiquitatis tempora summam iis auctoritatem semper et fidem tamquam divinae mentis enuntiatis habitam esse. Nihil fere enim majoris rei nec publicae nec privatae ac domesticae non solum in pace sed multo magis in bello quoque tota Graecia gerebatur, nulla colonia in Aeoliam, Joniam, Asiam, Siciliam, Italiam missa est, nullum bellum susceptum umquam sine Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo. Nec reges potentissimi sua majestate dignitateque esse alienum ducebant, quin in turbidis suis rebus Delphos ad Apollinem aut in Africam ad Hammonem aut alio mitterent oracula consultum.
Jam quaestio oritur, num bona fide, ut dicunt, oracula instituta vel dicam inventa sint. Fuisse enim constat, qui in iis non nisi sacerdotum fraudes se animadvertisse putarent. ¹⁴) Contra alii tantum aberat ut eorum sententiam amplecterentur, ut etiam
13)„Was im Zustande der Verzückung, die zuweilen so heftig gewesen sein soll, dass auf sie der Tod folgte, von ihr(der Pythia) ausgestossen wurde, gestalteten die umhersitzenden Propheten zu dem Sinne, den Priesterschlauheit, auf Gewinn bedacht, anrieth.“ Wachsmuth. Hellen. Alterthumskde. pars 2, sect. 2, p. 265.(ed. 1ma.).
¹4) C. Fr. Hermann: Lehrbuch d. griech. Antiquitt. part. 2§. 40 annot. 3.


