Aufsatz 
De Delphico Oraculo quid existimandum sit, disputatur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

nobis viam aliquam aperiamus, qua ad ea, quae nobis demonstranda proposuimus, per- venire possimus.

Atque ut in hac re incipiamus a Cicerone, 6) quem non tam despiciendum esse putamus, quam hodie fere moris philologorum esse solet, statim is ab initio disputationis suae de divinatione nos docet, jam inde ab antiquissimis temporibus versari quandam inter homines divinationem creditum esse. Nullam quidem gentem neque tam humanam atque doctam, neque tam immanem tamque barbaram fuisse, quae non indicari futura et a quibusdam praesentiri praedicique posse censeret. Idem Assyrios et Chaldaeos ex siderum stellarumque motibus ait putasse praediei posse, quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset. Quam eandem artem etiam Aegyptii longinqua rerum nova- rum et miraculorum observatione consecuti esse traduntur, quum ex rebus iisdem aut similibus similia eventura esse putarent.*) Phryges autem et Pisidae et Cilices et his finitima Pamphylia et Arabum natio volatibus avium cantibusque ut certissimis signis declarari res futuras putabant.*) Sed inter omnes antiquitatis populos Graeci maximo divinationis quasi apparatu res futuras voluntatemque deorum et praenoscere studebant et explorare conabantur, nec solum esse revera divinationem aliquam credebant, sed etiam concludi eam ratione posse, ut Stoici maxime, evincere studebant.)

Itaque mirari licet, quot sint excogitata a Graecis divinationis genera, quot prae- sensionis, quot praedictionis. Aves, somnia, exta, fulgura et fulmina, venti, imbres, terrae motus, omnino inusitatissima quaeque et quae maxime contra leges naturae eve- nire ab iisque abhorrere videbantur, largissimam divinationi, in qua versari poterat, materiam praebebant, quod talia non fortuita esse, sed quasi quaedam opera divina immissa credebantur, quibus dii immortales futura hominibus quaeque impenderent praenuntiaturi essent. ¹⁰)

Erant praeterea res paene innumerabiles, ¹¹) quarum aliae aliis praedicendis augu- randisque inservire putabantur. Esse ubivis omnium rerum causas vel maxime naturales, quibus inter se cohaererent aliaque ex alia apta esset et suspensa habereque quasque res, quae fierent, aliquas tales causas, ut fieri eas necesse esset, easque causas et ne- cessitates diligenter esse investigandas et quaerendas, nemo cogitabat aut pauci certe animo comprehendere poterant.

Inter omnia haec divinationis genera primum locum obtinent oracula. Oracula enim ex eo ipso appellata sunt, quod inesse in iis deorum oratio credebatur. ¹²) Scilicet eo prudentiae erant progressi illi homines, ut non solum per signa coelestia aliaque id

G) Cicero intellexit oracula superstitione nisa esse, quod ne Plato quidem perspicere potuit, efr. ejus alterum de divinatione librum.

7) Cic. de divin. I., 1 et 42. Herodot. I., 82.

9) GCic. 1. I. I., 1 et 41.

9) Cic. I. 1. I., 38.

10) Herodot. VI., 27 et 98.

) C. Fr. Hermann, gottesdienstl. Alterthümer§. 38, 16.

) Cic. Topica c. 20.

1*