2
At etiamsi decorum sit, id quemque amore complecti, quod sibi sumsit ad elabo- randum, tamen non minus decet usque quaque veritati studere nec pati nos abripi in admirationem eorum populorum, qui ut excellebant magnis virtutibus, sic non minoribus vitiis laborabant et insignes erant. Nec video, quid nos ita facere vetet, quum eae res, de quibus agitur, tam longis saeculorum intervallis a nostris temporibus sint dis- junctae, ut nullo modo ad nostrum hodiernae vitae sensum pertinere possint. Neque enim ullis, credo, aut religionis ac fidei vinculis, aut rerum publicarum legibus aut vitae moribus tenemur, quo minus quam diligentissime de Graecorum oraculis quaeramus et, quidquid reperimus, quam apertissime pronuntiemus. Qua in re non negandum est longe aliter nos versari posse ac Socratem et Platonem eorumque aequales, qui quamvis in rebus haud paucis a suorum civium opinionibus vetustate corroboratis recederent, et minime eadem atque reliqua multitudo de diis sentirent, non tamen poterant facere, quin in aliis accepto a majoribus mori, id est, superstitioni indulgerent. Constat enim inter omnes, qui de Socrate memoriae prodiderunt, et sacrificasse eum non occulte, sed palam atque aperte quum domi tum communibus in aris civitatis, et divinatione usum esse, qua, ut tum erant tempora, hominibus a diis futura significari censebat. ²) Atque erat inprimis Apollo Delphicus, Graecis patrius deus, cujus ad jussa atque oracula tan- quam ad regulam totius suae vitae rationes accommodare, dirigere, fingere studebat. ⁵) Platonem autem satis superque notum est in rebus divinis omnia ad eundem deum tanquam ad summum religionum interpretem retulisse eique ut arbitro instituenda reli- quisse. ¹) Nihil est enim homini carius et acceptius quodque ei difficilius eripi possit, quam a majoribus ei traditus mos et religio, in quibus etsi interdum novas res quarere, nova moliri, novis rebus studere conatur, tamen id facere non solet, nisi certis quibus- dam circumscriptus finibus, ultra quos vix eum et ne vix quidem progredi videris. Adeo valida est vis consuetudinis.
Sed redeat oratio, unde exorsa est. Diximus minus aeute illos viros doctissimos vidisse in illis rebus, quae ad oracula Graecorum spectant. Atque fecimus id propterea, quod nobis de Delphico, quod in iis rebus inter omnia eminet, non tam ex veritate, quam e nimio in Graecos studio et amore judicasse videntur ⁵) In qua re quod eorum sententiis accedere nolumus, jam nostrum erit videre, quid omnino de craculo illo exi- stimandum sit. Sed priusquam ad hanc rem aggrediamur, quaedam de divinatione et de oraculis praemonenda esse videntur, non ita quidem, ut singula persequamur, sed ut
²2) Xenoph. Memor. I., 1, 1—10; I., 3, 1; IV., 3, 16.
3) Plat. apol. Socr. p. 21 A. sq. et p. 23 A. sq.
4) Cf. de rep. IVY., p. 427 B.; de legg. VI., p. 759 C; VIII., p. 828 A. sq.
⁵5) Cf. nimias laudes, quibus illi viri Delphicum oraculum exornant: C. Fr. Hermann: Lehrbuch d. griech. Antiquitt. pars 2. Heidelberg 1846.§. 40 6 sq.— Preller in Pauly's Realencyclopäp. d. class. Alterthw. s. v. Delphi.— Kortüm: Geschichte Griechenlands. Tom. I. Heidelberg 1854. p. 80 sq.— Naegelsbach: Die nachhomer. Theologie des griech. Volksglaub. Nürnberg 1857. p. 181 sqq. et p. 185 sqq.— Welcker: griech. Götterlehre, Tom. II. Götting. 1860. p. 16 sqq.— Etiam Bunsen: Gott in der Geschichte, pars 2. p. 281 sqq.


