Aufsatz 
De Delphico Oraculo quid existimandum sit, disputatur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De

DELPHICO ORIGULO

quid existimandum sit, disputatur.

Totius injustitiae nulla capitalior, quam eprum, qui tum, cum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse videantur. Cicero.

De oraculis quae dicuntur, adeo multa scripta sunt et separatim et in libris eorum, qui totius antiquitatis scientiam tenere existimantur, ut qui de his rebus denuo agere incipit, vix habeat novi quidquam, quod proferre possit. Et tamen re accuratius per- pensa et considerata fortasse non pauca sunt, in quibus aliter, atque viri illi doctissimi docent, statuere debeas. Ac primum quidem nobis constare videtur, de oraculis deque eorum natura et ratione viros doctos non semper idem sensisse et hie quoque quasi judicandi consuetudinem quandam aliam aliis temporibus obtinuisse. Atque concedi debet in his rebus non omnia ita ad liquidum perduci posse, ut nihil usquam dubita- tionis relinquatur. At ubi jam res eo deducta esse videtur, ut certe via, qua ad veri- tatem propius accedere possis, sit quodammodo inventa atque aperta, tum illa via relicta reverti velle ad statum veterem, vereor, ne ferendum sit.

Talis videtur nobis esse causa oraculorum. Nam quum fuerint nuper, qui recte intelligerent, ab oraculis non semper fraudes aliasque id genus praestigias abfuisse, nostris temporibus sunt iique totius fere antiquitatis disciplinae duces et quasi signiferi, qui ut oracula omnino, sic inprimis Delphicum summis laudibus effere non dubitent. ¹)

Hos viros errare putamus pace eorum dictum sit, nec aliam causam reperire possumus, quod in errores se delabi passi sunt, nisi nimium quoddam Graecorum stu- dium et in eos amorem, qui etiam prudentissimos interdum acute videre prohibet. Quod enim quisque adamaxit et diligit, id vitiosum esse aut maculis deformari difficillime sibi persuadere solet.

¹) In eorum numero referendi sunt: C. Fr. Hermannus; L. Prellerus; Fr. Kortüm; C. Fr. Naegelsbach; Chr. C. J. Bunsen; Fr. G. Welckerus; aliique, ut G. Fr. Schoemannus; E. Curtius.

1