10
dæσα εσσσ⁵ἀννννεννον deναρςοεꝙν⁴eενα eεην ο olæelotg.*) Lithuani et Borussi non solum, antequam in bellum proficiscerentur, ex hostibus unum immolabant, sed etiam postea ca- ptivos sorte electos nec non virgines captas Picollo suo et Potrimpo consecrabant; ducem vero hostium si comprehendebant, armatum cum equo concremabant.*)
Normanni nono quoque anno in insula Seelandia magna sacra ſaciebant piacularia, in quibus diis inferis nonaginta novem homines, totidem equos, canes, gallos et accipitres devovebant. Quem ritum Henricus I demum imperator a. 926 abolevisse fertur.*) Itidem Scandinavii nono quovis anno Upsalae solemnia novem dierum agebant, in quibus prae- ter animalia multa novem homines mactabant et corpora in luco sacro templo proximo sus- pendebant.*) Omnium tamen victimarum praestantissimam, faustissimam et valentissimam habebant, si rex ipse pro ceteris vitam Poneret. Exemplum narrat Loccenius(antiquit. Sueo-Gothicae I, p. 5):»Saub eo rege(Domalder) tanta fame Suecia afflicta est, ut ei vix gravior unquam incubuerit. Cives inter se dissidentes, cum poenam delictorum divinam agnoscerent, primo anno boves, altero homines, tertio regem ipsum, velut irae caelestis piaculum, ut sibi persuasum habebant, Odino immolabant.- 29)
Etiam in Islandiam Normanni humanas victimas secum tulerunt, ut Arngrim Jonas Islandus auctor est libro Crymogana I, 4, 7, qui hostias eo refert confectas esse, quod in aram saxeam vi conjicerentur.
Romanos denique, genus durum humanitatis sensu parum imbutum et superstitionis vinculis adeo obstrictum, consuetudinem humano sanguine deos placandi funditus non prius abjecisse, quam Christiana religione ad mores mansuctiores et notiones de numine meliores ducerentur, quid mirum?³¹) Quamvis rituum plures jam antiquo tempore crudeli- tate et immanitate liberarent, et postea senatusconsulto a. 97 a. Chr. rem divinam isto mo- do facere vetarentur,**¹) tamen haec pestis etiam seriore tempore homines invasit, quin Jo- vem Latiarem humano gavisum sanguine ctiamtum patres testantur ecclesiastici.*²) Sacri-
1ν sdôᷓtnrrouby. Similiter Hunni(Jornandes 23), quantoscunque prius in ingressu Seytharum habuere, litavere victoriae. Notanda quoque, quae Isidorus habet chron. Golhorum, aera 446: Radagaisus... Italiam belli feritate aggreditnr, promittens sanguinem Christianorum diis suis litare, si vinceret.
46) Vaticinationes cum sacrificio humano conjunctae etiam apud Albanos, Gallos, Britannos, Lusitanos.
47) Mone Gesch. des Heidenth. im nördl. Europa p. 91. Adam. Brem. de situ Daniae cap. 24. De Ve- nedis Mone p. 187. De Esthis, qui adeo anno 1221 Danum mactabant ejusque cor edebant, id. p. 69..
48) Dietmar Merseburg. I, p. 12 ed. Wagner. Annalista Saxo ad ann. 926. Bryant p. 25.
49) Adam. Brem. p. 144 ed. 1394. Praeterea Bryant p. 18 sqq. Meiners II, p. 64.
50) De Olao Tetelgero principe combusto Snorro Sturleson: Ynglinga Saga p. 18. Haquinus rex duos ſilios, hostiarum more, aris admotos, poliundae victoriae causa, nefaria litatione mactavit(Saxo Grammaticus X, p. 183 ed. 1644). Haraldus I duos filios diis sacrificavit, ut procellam hi com- moverent et classem Danicam dispergerent(Verstegan antiquities p. 81). Anne rex Sueciae novem ſilios Othino mactavit, ut aetatis obtineret prorogationem(Olaus Wormius p. 28). De Nor- vegis Olaus Wormius I, 5, qui dicit homines eo interfectos, quod juga boum una vice diriter icerentur in capite.
51) Bryant p. 10 sdq. Meiners I, p. 81 sqq. II, p. 79. Lasaulx p. 10 et 16. Walz de religione Ro- manorum antiquissima, Tubing. 1843, p. 9 sqd. Van Goens feriae Daventrienses(II, 14) in ma- nibus mihi non erat.
52) Plin. h. nat. XXX, 1: DCVII demum anno Urbis Senatus consultum factum est, ne homo immo- laretur: palamque fuit in tempus illud saeri prodigiosi celebratio.
53) Tertull. apol. 9: in illa religiosissima urbe Aeneadarum piorum est Jupiter quidam, quem ludis


