20
tantam sibi licentiam indulserit. Sin autem a Lehrsio V. Cl. docti in memoriam nobis reduxerimus, quae Homerum interpretandi artis conditio ante Aristarchum fuerit, non admodum mirum videbitur Apollonium quamvis doctum et intelligentem sermonis Home- rici existimatorem atque interpretem a communibus, quibus illa aetate interpretatio Homeri laborabat, erroribus non prorsus mansisse intactum. A praejudicatis igitur opi- nionibus, aetatis illius doctrinae subjectis, non remotus in Homero interpretando ita ver- satus est, ut ex ipsius sermone, quo in Argonauticon poëmate usus est potest intelligi. Verborum Homericorum notionem non ubique ad eorum nexum exegit et inde dijudicavit, quae in singulis locis definita et una significatio esse deberet, quae non deberet, unde tum summa significationis intra suos terminos coercitae constituenda fuisset, id quod ab Aristarcho demum praestitum scimus, sed minus definitam et magis vagam notionem generalem exquirere studebat; aut contra rariores signiſicationes sectatus est idque saepe nimia diligentia, quae ejus judicio nonnunquam impedimento fuisse videatur.
Quo studio vocabulorum Homericorum aut rariores significationes exquirendi aut ea, quibus definita et suis finibus circumscripta notio erat ad universam magisque vagam revocandi tales saepe significationes verbis Apollonii videmus subjectas, quas rectior posteriorum temporum interpretandi ratio aspernata est. Veruntamen ea, quae adhuc commemorata sunt, non una causa erant, cur inter Apollonii et Homeri sermonem magna passim discrepantia exsisteret: praeterea alia erant, quibus Apollonius a recta interpre- tandi via nonnunquam abductus est. Huc pertinent servatae ab Hesychio, Etymologo magno, scholiis Homericis explicationum verbalium et etymologiarum reliquiae, quibus accedunt singula vocabula ex variis Graecarum gentium dialectis desumpta eademque ab interpretibus Homeri vocabulis explicandis adhibita, Quae primo quidem adspectu futilia et exigua tamen ea de causa memorabilia et graviora, quia non modo doc- trinae, qualis tunc erat, imaginem nobis quandam adumbrant, sed etiam quod Apollonii dicendi generi aliquam lucem affundunt. Ex iis enim elucet, cur Apollonius compluribus vocabulis Homericis notiones tribuerit, a quibus rectior explicandi ratio plane abhorreat, quippe quae reliquiae explicationes exhibeant cum notionibus ab Apollonio ad vocabula applicatis congruentes. Nonnunquam adeo, si interpretes de significatione incerti erant et quamnam ex pluribus vocabulo cuidam constituerent ambigebant, id quod in illis vetustis explicationibus passim factum videmus, hoc Apollonius eo expressit, quod dubiae signi- ſicationis vocabulum tot fere locis quot eruditorum de eo opiniones erant traditae usur- pavit, una in singulis ex iisdem significationibus instructum, quae in illis scholiis compa- rent. Pari modo Apollonius vocabulis Homericis notionem accommodavit, quam ex ori. ginatione aut in una alterave dialecto habuisse grammatici credebant, id quod etiam compluria vocabula, si cum illis reliquiis composueris, luculenter docere possunt. Hac ratione Apollonius cum subtilitate et diligentia veram explicationem insectaretur, illis interpretandi subsidiis a recta via longius saepe deductus est. His accedant, quas


