19
Verbi diaieν forma jonica pro communi iεοοον, unice in Apollon. I. 687 et Herod. VII. 24 obvia, hinc illuc translata esse videtur.
Substantivum zaoräc I. 789 atrium denotans, Homero aldoooν dictum, Apollonius Herodoto praeeunte lib. II. c. 148 et 169 usurpavit, eo tantum discrimine, quod Herodoto waotäc atrium extra domum est, Apollonius hac voce internam aedium partem, circuitio- nem(Corridor) designat.— Deinde wepatn cum genit. nspaln Gpazln I. v. 1112 femi- ninum adjectivi spatoc substantivi vices gerens, nisi in Herod. VIII. 44 eis c*y mepatn rr Bouottns„pns non habet unde repetitum esse possit videri.— Verbi dsipew aor. I. pass. ab Herodoto I. c. 165 et c. 170 eadem fere notione usurpatus est, qua in communi sermone aor. I. verbi activi ipa; quem verbi usum ab Herodoto mutuatus est Apollon. IV. 1651: KpPjfrns Eàs 16Delαꝓ». Tum pron. poss. φ2έοοα forma I. 849 et 872 pro ν ab Herod. VII. 50 el« roör6 ρν⁴(SC. pirthara) nponarovto, verbi dieiνꝝ forma jonica SraLcety, qua usus est Apollon. I. 1074 diaυεαακον, ab Herod. IlI. c-. 25 ubi onvtes dicwey legitur, videtur arcessivisse. Nec porro improbabile est eum adverbi pé-νne usum, secundum quem conjunctionis vicibus fungitur apud Apollon. IV. 1934 Hë*t Twοvο ex eodem fonte promanasse, cum Herod. IV. 119 dicat: ε.„ε àε roöto 15ev, Hevéev xaß F a00ſot.
Nomen ́õ§εοοςα(ré) rubor, sicut verbum dααινοο, mitigare, lenire, ab Hippocrate, quippe qui solus inter scriptores ante Apollonium, illud p. 1110 H. hoc im epistol. p. 1280 habeat, haud dubie petita sunt. Aor. primi sᷣhäornoa transitivum usum apud Apollon. I. 1131, Hippocrates de aliment. 380, 51 et Theophrastus hist. plant. VII. 2. 4; VII. 48 praeivisse videntur. Quamquam multo plura restant, quae Apollonius aliis prae- ter Homerum scriptoribus accepta referre videtur, tamen in his propter temporis et spatii angustias subsistendum est. Transeamus ad ea quae sequuntur.
Cap. III.
De iis vocabulis et locutionibus, Homericis maxime, quorum signiſicatum Apollonius inflexisse aut immutasse videtur.
Praeterea quod Apollonius illustrium illorum, quos commemoravimus, grammatico- rum interpretationem Homericam aliorumque poëtarum sive verbis Homericis utendi ra. tionem sive proprium et peculiarem loquendi usum sequens extra ſines sermonis Home- rici saepe egressus est, etiam alis ex causis non ubique intra eos strenue se continuit; immo multas vocabulorum significationes, quas et communis et Homericus dicendi usus
vocabulis quibusdam tribuit, ita inflexit aut mutavit, ut mirari subeat, quo tandem pacto 3*


