Aufsatz 
Animadversiones de dicendi genere, quo Apollonius Rhodius poeta in Argonauticis usus est / vom ... Suchier
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Cap. II. De iis vocabulis et dicendi formulis, quae Apollsnitis a scriptoribus Homero posterioribus petivisse videatur.

77

Apollonius, utpote qui grammalieus Alexamdrinus studia in Homeri Larminttes inter- pretandis emendandisque maxime collocaret atque in poëmate suo epico componendo id praecipue ageret, ut de sermonis conformatione et genere dicendi ad epicorum prin- cipem se applicaret, ab exemplo proposito tamen nonnumquam videtur nrecessisse. OQuemadmodum enim aliorum grammaticorum suaque ipsius auctoritate nisus. ut supra commemoravimus, verborum Homericorum interpretationes male intellectas ac suudia Alexandrinorum Homerica redolentes in Argonauticon poëma recepit, qua iam re discre- pantia quaedam in utriusque poëtae dicendi genus illata est, ita revera Apollonius ser- monis Homerici vestigia saepe reliquit eo quod ex fere omnibus superiorum aetatum scriptoribus multa petivit, vocabulorum Homericorum notiones aut inflekit aut plane- immutavit, aliis praeterea vocabulis novas imposuit significationes, adverbia novavit, verborum nominumque novas procudit formas et flexiones. Ut primo de iis dicam, quàe ab alis scriptoribus quibuscunque reépetiverit, disertim quidem traditum non est, quid et a quibus matuatus sit; sed talia saepe legentibus suppeditat, quae a certis quibusdain praeter Homerum scriptoribus petita esse vix ambigere liceat. Quippe cum neque a communi loquendi illius aetatis consuetudine neque ab epici sermonis usu profecta sint, sed apud singulos ¹) scriptores reperiantur, apud quos et Apollonium, vel etiam paucos reliquorum poëtarum Alexandrinorum nec vero alibi sint obvia, haud longe a vero aberrasse mihi videor, si ex illo fonte Apollonium hausisse censeo. Possit quidem concedi Apollonium ex iis fontibus, quae dudum interierunt ea hausisse, cujus rei exemplo pauca fragmenta possunt adhiberi; sed quum scriptores in genera deseribantur, quorum cuique suum dicendi genus est, veluti poetis tragicis, ab his Apollonius arcessi- visse censendus est, si quod vocabulum, poësis tragicae proprium in usum suum con- vertit. Quod de genere, idem de singulis fere dici posse videtur. X: IMla BilRl3]

Ut primum ad sententiam meam confirmandam exempla afferam, nomen xapnla Geba) offertur, Apollonio frequentatum et apud tragicos quidem poëtas multis in locis obvium, sed et apud epicos poëtas, inde ab Homero usque ad Alexandrinos et apud lyricos ne uno quidem loco reperiatur. Quare nomen illud a tragicis poetis ad Apollonium

¹) vocemsingulos urgeri nolim, si inferius de genere tragicorum poetarum sermo est. Hocsin- gulos univerae Graecorum vel epicorum dicendi consuetudini oppositum intelligi volebam.