Aufsatz 
Animadversiones de dicendi genere, quo Apollonius Rhodius poeta in Argonauticis usus est / vom ... Suchier
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

inveniatur. Possunt loci afferri, qui poëtas cum male intelligerent, perverse Homerum imitatos esse arguunt, Ut exemplum proferam, grammatici verbum xe interpretati sunt(inquit': quae quidem notio etiam apud Apollonium scripta legitur(Lehrs. p. 105); ut de alio vocabulo loquar, οε, quodmare significat leniter horrescens vento exoriente frigus esse voluerunt, quae notio vocabulo non subest(Lehrs, p. 98). Item, pBirpa quod virorum cingulum est apud Homerum, mulierihus trihutum videmus apud, Apollonium aliosque posterioris aevi poëtas, quum alias öyn ad feminas pertineat. Tum adjectivum 816955, quod sane uvidum, madidum v. c. apud Aeschylum sigificat, ex Lehrsi sententia apud Homerum ea notione, quam recentiores Homeri interpretes non recusarunt, caret. Lehrsius eam utpote falsa originatione ortam rejicit, vocem ad etymon AlQ revocans, quod, ut alia adjectiva ita desinentia, activam et passivam habeat significationem. Apud Homer. Od. E. 201: 05 Zoh, 05roc Ayphp dispds Sporé« etc. scholiastae disοbò« interpretati sunt:(Gy 5 5E6vꝓ Xd ixd⁴ςσα etsv hy Ly Jap Cohy dpérn od deaeta vSNan, ry à Dävaroyε, Xl E-paola. Lehrsids p. 57 autem h. I. activam vim habere ad- jectivum S8εοος statuit, ad Aristarchum provocans, qui dερνε πρνεε⁶υννo interpretetur. Hinc verba obr Zah oöros dyn disb« Sporé« significare:Non est iste vir fugator homo h. e. non is est, quem fugere opus sit.

Sed non admodum mirandum est, quod posteriores poëtae multum ab integritate Homericae linguae recesserunt, siquidem iam ii, qui ab Homero proximi sunt, Hesiodus, auctores hymnorum Homericorum, Pindarus, tragici, lyrici multa verba alio sensu usur- parunt, quam quo üsdem Homerus usus est. Vere, ut cum Lehrsio loquar, de linguis dici potest, quod de populis philosophi habent, quo propius absint ab origine, eo esse inte- griores. Plura vero illius consuetudinis exempla, quibus et grammaticos Xlexandrinos Homerum saepe falso interpréetatos esse et poëtas vocabula male intellecta ab illo repetiisse probemus, infra proferentur. Itaque fieri non potuit, quin ea, quam diximus, ratione sermo eorum novo tingueretur colore, qui eo propagabatur et quasi stabiliebatur, quod ini poëtae se invicem imitati sunt et posteriores quidem praecedentes, sicut Quintus Smyrnaeus, Oppianus, Dionysius Periegeta Apollonium. Pro multiplici praeterea, qua ornati erant doctrina, ex cunctis scr iptoribus Graecis, quasi Hlosculos êt corollas tum e vinctae orationis scriptoribus collectas, tum e solutae, consulto carminibus suis intexe- bant, fortasse etiam nonnunquam vel inviti stilum subire videbant, quae hine illine col- lecta erant.

Eandem fere prae se ferunt. speciem Apollonii Rhodi Argonautica, quamvis posta et in novando moderatior sit et propius ad Homeri dicendi genus accesserit, quam reliqui pPoëtae aequales. Hinc illud epos, si sermonem respexeris, quasi speciem operis tesse- lati praebet, unde non solum poëseos epicae illius aetatis indoles, sed etiam Scriptoris ipsius ratio et doctrina refulgere videtur. Artificioso autem Apollonũ sermoni, quem ad Homeri exemplum conformavit, cum scriptoris accuratiori reliquorum poëtarum cognitione,

1⸗