Aufsatz 
Qualem Eusebius Constantinum M. imperatorem adumbraverit, paucis exponitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

35

ad Deum; mortalibus quidem partem sui mortalem relinquens, eam vero animae partem, quae intelligentia et amore Dei praedita erat, Deo suo conjungens. Ilic Constauntiuo exitus fuit vitae, qui ingentem in imperio luctum et moestitiam excitavit.

Secundus filiorum, qui ad patris funus advenerat, in urbem patri cognominem cadaver asportandum curavit, ipse exequias praecedens. Praeibant per catervas et agmina dispositi numeri militares, quos innumerabilis hominum multitudo subseque- batur. Postquam ad apostolorum æœdem perventum est, loculo illic deposito, novus imperator Constantius justis officiis patri honorem exhibuit ac persolvit. Qui cum militares copias ab illo loco reduxisset, ministri Dei cum tota fidelium plebe in medium prodierunt, ut divini cultus caerimonias precationibus peragerent. Iunumerabilis autem populus una cum sacerdotibus Dei, uon sine gemitu ac lacrimis pro imperatoris, anima preces ad Deum fundebat, gratissimum pio principi officium exhibentes. In hoc etiam Deus summam erga famulum suum benevolentiam declaravit, quod filiis ejus paterni imperi successionem tribuerat et locum juxta apostolorum monumentum, id quod maxime ambierat, benigne ei concesserat. Qua re factum est, ut beatae illius animae tabernaculum apostolici nominis atque honoris consortio strueretur, et cum populo Dei in ecclesia sociaretur nec non sanctarum precum communione par- ticeps fieri mereretur, ipse vero etiam post mortem imperium retinens quasi redi- vivus universi orbis gubernator, Victor, Maximus, Augustus, suo adhuc nomine

rempublicam Romanam regeret.

Non cum ave illa Aegyptia apte imperatorem comparaveris; quae cum unica sui generis sit, super aromatum cumulo, se ipsam quasi victimam comburens, emori qui- dem dicitur, sed ex ipsis favillis mox renata pennisque in altum subvecta eadem qua prius specie cerni: immo potius cum Servatore suo, qui tritici sati instar ex uno semine in multa sese diffundens ope divina spicam protulit atque universum terrarum orbem fructibus implevit. Ad hunc enim modum beatissimus princeps per successionem liberorum multiplex factus est ex uno, quare passim in omnibus pro- vinciis imagines ei simul cum filiis honoris causa statuantur et familiare Constantini nomen etiam post ejus obitum usurpetur. Quinetiam nummis nota impressa est, quae altera parte obtecto imperatorem capite exhibet, ab altera eundem quadrijugo currui insidentem et porrecta ipsi coelitus dextra ad superos adscendentem.