Aufsatz 
Qualem Eusebius Constantinum M. imperatorem adumbraverit, paucis exponitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

36

Haec miracula summus Deus in Constantino, qui solus ex omnibus imperatoribus, qui ante eum fuerunt, christianum se palam professus fuerat, oculis nostris propo- nens, satis superque indicavit, quantum interesset inter eos, qui ipsum Christumque ipsius colere meruissent atque inter illos, qui adversas partes earumque sensum ac cogi- tationem amplexi sint. Qui cum ecclesiae Dei bellum intulissent, Deum sibi hostem atque inimicum reddiderunt. Ac profecto uniuscujusque illorum interitus, quantum ad- versus eos esset divini numinis odium, certissimo argumento declaravit: quemad- modum Constantini obitu Dei erga ipsum benovolentiae quasi pignora quaedam om- nibus manifesto apparuerunt. Qui cum solus ex Romanis imperatoribus insigni pie- tate Deum coluisset, ecclesiam ejus in tantum auxisset, quantum nemo antea, erro- rem paganum evertisset: solus dignus inventus est, qui et vivus et mortuus ea consequeretur, qualia nemo unquam neque apud Graecos, neque apud barbaros adeptus esse perhibetur. Sed neque apud Romanos ab autiquissimis inde tempo- ribus quisquam potest citari, qui cum eo sit comparandus.