Aufsatz 
Qualem Eusebius Constantinum M. imperatorem adumbraverit, paucis exponitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

34 nas in honorem ac memoriam collegii apostolici erexisset, suam ipsius arcam medio inter illa loco constituit, ita ut sena utrimque sepulcra disposita haberet. ¹) Iis ille diu antea sagaci mente dispositis ædem apostolis consecravit, pro certo sibi per- suadens horum memoriam non parum utilitatis animae suae allaturum esse. Neque eum Deus voto atque exspectatione sua frustratus est. Nam quum primas pa- schalis festi exercitationes obiisset ipsumque Servatoris nostri diem cum sibi, tum aliis omnibus laetum atque hilarem reddidisset, his rebus intentum et in talibus operibus usque ad exitum vitae perstantem, Deus opportune tandem eum ad melio- rem sortem ztrausferre dignatus est. Gravi deinde morbo correptus Heleuopolin Constantinus delatus est, cumque extremum vitae diem sibi jam imminere seutiret, tempus tandem adesse existimavit, quo totius vitae delicta expiaret, firmissime cre- dens quaecunque humanitus peccavisset sacro et salutari Javacro penitus esse de- lenda. Haec cum apud se reputasset, genu flexo humi procumbens veniam a Deo supplex poposcit, peccata sua in ipso templo Murtyrum confitens; quo facto Nico- mediam se contulit, ubi ad episcopos convocatos verba ſecit postulans, ut ab iis sacro lavacro initiaretur. Quod ubi rite perfectum est, candidis ac regiis vesti- bus Jucis instar radiantibus amictus caudidissimo in, lecto recubuit et purpuram amplius contingere noluit. Posthac sublata altius voce precabundus Deo gratias egit, duibus subjecit, nunc se revera beatum esse, nunæ immortali vita dignum, nunc se divinae lucis compotem esse factum. Cum deinde tribuni et duces mili- tarium copiarum iutrogressi vicem suam dolerent, quod orbos ipsos relinqueret et longiorem ei vitam comprecarentur, respondens eis nunc demum vitam se adeptum esse dixit, seque unum optime nosse, quautorum bonorum particeps factus fuisset. Proinde properare se nec profectionem ad Deum ulla tergiversatione differre. Filiis igitur imperio velut paterna hereditate relicto in maxima illa solemnitate venerandae et sanctissimae Pentecostes, in dua Christum in coelum adscendisse, sanctum spiri- tum in terras descendisse sacri libri testantur, imperator circiter meridiem migravit

¹) Chrysostomus homilia XXVI. in epistolam secundam ad Corinthios datam p. 741 ait Constan- linum sepultum esse in vestibulo aedis Apostolorum. Zonaras quoque scribit Constantium patris sui lunus deposuisse in templo apostolorum in peculiari porlicu, quam ad id ipsum exstruxerat. Haec ita concilianda sunt, ut Coustantinus quidem cudaver suum medio loco inter apostolos humari voluerit, Constantius vero id alibi locaverit. 712