33
humanae perfectionis fastigium pervenerat, quippe qui omnibus praeclaris dotibus ornatus esset, in primis humanitate. Tanta vero artis dicendi studio ac scientia imperator imbutus erat, ut ad ultimum usque diem et orationes scriberet et solito more conciones haberet et divina documenta audientibus traderet. OQua in re illud minime silentio praetereundum est, quod, cum extremus vitae dies ipsi jam impenderet, in consueto auditorio recitavit funebrem quandam orationem, in qua de animorum immortalitate disseruit et de bonis, quae amicis Dei apud ipsum Deum recondita essent.
IHlujus modi conciones ad familiares suos cum ante mortem habuisset, viam sibi ipse complanare ad meliorem vitam videbatur Quae dum geruntur de motu barborum ad orientem solem incolentium nuntio allato, hance de illis victoriam superesse sibi testatus Persas bello petere statuit. Militaribus igitur copiis undique coactis oum episcopis, qui apud ipsum eraut, de profectione consilium communi- cavit; provida mente prospiciens viros ad divinum cultum necessarios assidue secum versari oportere. IIli vero libenti animo secuturos se esse affirmarunt neque ab eo discessuros, sed continuis ad Deum supplicationibus una cum eo militaturos esse ac pugnaturos. Quo ille nuntio vehementer delectatus tabernaculum in templi speciem ambitioso cultu ad hujus belli usum praeparavit, in quo ad Deum victoriae auctorem una cum episcopis preces fundere decreverat. Cum vero Persae imperatorem bel- lum parare comperissent, congredi cum illo vehementer reformidantes per legatos pacem postulaverunt, quam iis princeps pacis amantissimus libenter concessit.
Posthaec in memoriam apostolorum aedem(rò uaoruoιν) Constantinopoli exstuxit, ut eorum memoriam posteris in perpetuum commendaret. Idem aediſicium sibi mortuo designaverat requietorium, incredibili fidei alacritate prospiciens, ut cor- pus suum communem cum apostolis appellationem post mortem sortiretur!); quo scilicet precationum, quae in apostolorum honorem ibi fierent, etiam mortuus par- ticeps esset. Cum igitunr duodecim ibi sepulcra, ²) tanquam sacras quasdam colum-
1) Alludit Eusebius ad cognomentum oœαmπσοαοετ6ον, quo post mortem affectus est Constan- tinus.
²) dijuag sine dubis h. J. idem est quod sequens Adονłα ergo arcas, sepulcra, Särge, Be- gräbniss-Behältnisse, ut Stroth. vertit.(Ileinichen).
5


