32
dam convivio excepisset, se quoque episcopum esse dixit his fere usus verbis: „»Vos quidem, inquit, in iis, quae intra ecclesiam sunt, episcopi estis. Ego vero in lis, quae extra geruntur.« Multis aliis praeterea rebus praeclare ab imperatore gestis cum utrumque terminum orbis terrarum sub potestatem suam redegisset, totius imperii summam, velut paternam hereditatem inter tres filios divisit. Et avitam quidem sortem maximo natu, alteri Orientis imperium, mediam inter has portionem tertio filio tribuit. Optimam autem haereditatem ea re iis paravit, quod pietatis semina eorum mentibus inspersit, partim divinis documentis ipse eos im- buens, partim compertae religionis viros magistros iis praeficiens Quum infirma ætate Caesares essent, ministri et consiliarii iis adjuncti rempublicam gubernabant, ubi ad virilem ætatem pervenerunt solius patris magisterium iis suffecit, qui nunc praesentes ad æœmulationem sui provocabat, exemplum pietatis suae ad imitan- dum iis proponens, nunc absentibus imperatoria präecepta per litteras suggerebat. Horum primum quidem et maximum illuad erat, ut Dei summi omnium regis notitiam cultumque omnibus divitiis et ipsi imperio anteferrent.
Illi vero non tam admoniti, quam sua sponte incitati praeceptis parentis sui alacritate animi obsecuta sunt, utpote quibus divinae religionis observantia semper ante oculos obversaretur. Nam et hoc patri semper curae cordique fuerat, ut non alios domesticos et contubernales quam christianos homines iis daret, quibus utpote fidem in Deum professis tanquam firmissimis muris confidebat. Quid? quod filii in hunc modum educati atque instituti sanctae trinitatis imaginem quasi refe- rebant. ¹) Cum beatissimus princeps haec quoque ita instituisset, Deus bonorum omnium dispensator, omnibus republicae negotiis ab imperatore optime dispositis, opportunum tempus tandem adesse statuens, quo ad meliorem sortem transferretur, fatalem ejus vitae finem imposuit. Tali modo imperator imperii quidem curriculum duobus et tringinta annis explevit paucis mensibus et diebus exceptis. Vitae autem spatium duplo longius fuit. Per hoc tempus omne corpus firmum et conspectu decorum non solum ab omni morbo vacuum erat sed etiam animus usque ad ultimum
¹) Ad haec Strothius in interpret. Germ. p. 429 annotavit: Es war also wohl gut, dass Con-
stantin seinen Sohn Crispus aus dem Wege geräumt hatte, weil er sonst die Dreifaltigkeit nicht in seinen Söhnen habe vorstellen können.


