deinde omnes Deum colentes omni vexatione ac contumeliis affecit, modo eos in exi- lium pellens, modo in servitutem detrudens, modo bona iis rapiens, mortem denique minitans, si qui salutare christianae religionis nomen assumsissent. Quibus nondum contentus atque in omnem libidinem effusus, multis detestandae obscoenitatis flagi- tiis commissis, pudicitiae et continentiae honestatem ab hominibus praestari omnino posse negans, de communi hominum natura ex sua ipsius prava indole judicabat.
Alteram porro, ut ecclesiam everteret, tulit legem, ne viri cum mulieribus orandi causa convenirent neve episcopi religionis divinae praecepta mulieribus traderent, sed ut mulieres ad id electae docendis feminis praeficerentur. Quae cum ab omnibus riderentur, solemnes christianorum coctus extra portas in aperta planitie ſieri jussit, liberum illic aerem multo commodiorem esse quam oratoria intra urbem posita. Sed cum ne in hac re quidem obsequi sibi illos videret, rejectis tan- dem ambagibus decrevit, ut milites daemonibus sacra facere renuentes, ab officio- rum apparatione removerentur, quamobrem magistratuum officia per singulas pro- vincias viris religiosis nudabantur. Denique eo furoris procçessit, ut ecclesis chris- tianis bello illato ipsos episcopos adoriretur, pro inimicis habens eos, qui maximi Deoque carissimi imperatoris amici essent. A recta igitur ratione desciscens exemplo illorum tyrannorum, quos Deus pro flagitiis suis exquisito supplicio affecerat ad rectiora consilia non revocatus est, quippe qui, quamquam non ab aliis audiverat, factis ipsis percepisset, quam gravibus poenis Deus eos ultus sit, tamen velut densa quadam caligine animo ejus offusa, eadem, quae illi, agere instituit.
Liber II.
Licinius igitur minas spirans saevissimas voti sui compos exstitisset, nisi Deus famulorum suorum propugnator Constantinum, famulum suum, tanquam splendidum lucis jubar in profunda caligine et in obscurissima nocte subito ostendisset, quem
manu apprehensum has in partes adduxisset. Christianis in angustiis versantibus 3


