18
rei causa festis diebus per universum orbem Romanum celebratis, preces cum gra- tiarum actione tanquam puras victimas ignis et nidoris expertes Deo obtulit. Quum hac re summo gaudio affectus esset, tamen non perinde eum oblectabant nunti, qui de vastatione provinciarum orientalium afferebantur. Nam immanis quaedam bellua ¹) tum ecclesiae Dei, tum provincialibus illius regionis insidiari nuntiabatur, non secus ac si nequissimus daemon aemulatione succensus iis, quae ab imperatore Dei aman- tissimo gerebantur, contraria facere studeret, adeo ut Romanum imperium duas in partes divisum, diei et nocti simile esse omnibus videretur. Orientis quidem incolas caligo noctis premebat, eos vero, qui Constantini imperio subjecti erant, serenissimus illustrabat dies. Hi cum infinitis bonis fruerentur, non id ferendum putavit maligni daemonis invidia bonis omnibus infesta.
Bellum igitur inexpiabile Licinius Constantino optime de se merito intulit, neque amicitiae jura, nec sacramenta, nec generis necessitudinem, nec foedera in memo- riam revocans. Nam Constantinus benevolentiae certissimum ei argumentum daturus, paternae stirpis nobilitatem et imperatori generis splendorem cum eo commuuica- verat, sorore sua in matrimonium data, totiusque Romani imperii consortio ut frue- retur ei permiserat.
Licinius amicitiae affinitatisque vinculis spretis initio quidem amicitiae prae se ferens speciem, dolo ac fraude agebat sperans fore, ut consilia sua laterent. Deus autem clandestina ejus consilia famulo suo detexit, quo factum est, ut ille in pri- mis conatibus deprehensus ad alteras fraudes se accingeret, foederum ac sacramen- torum religione fidem sibi concilians, deinde pacta conventa repente violans, rur- susque per legatos veniam sibi poscens ac denuo mendaciis foede illudens. Tandem vero bello palam indicto desperata mentis audacia impulsus adversus Deum ipsum, cujus cultui Constantinum deditum esse cognoverat, arma ferre instituit. Hine pri- mum quidem Dei ministros subdole circumvenit lege lata, ne episcopi consulendi causa convenirent neve quisquam eorum in alterius sibi vioini ecclesiam ventitaret;
insidias adversus Constantinum struxisset, deprehensus fractis laqueo faucibus interiit. Foedissimum errorem hie admisit Eusebius, qui Herculii mortem refert post victoriam de Maxentio reportatum. cl. quae lleinichen in edit. sua ad lib. I. c. 47. annotavit.
¹) Licinium dicit.


