Aufsatz 
Qualem Eusebius Constantinum M. imperatorem adumbraverit, paucis exponitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

. 17

in servitutem redegisset adeo, ut ad extremam alimentorum penuriam detruderentur, Constantinus dolore ob haec affectus Romanosque commiseratus omnibus copiis adversus tyrannum profectus est, quem Dei et Christi auxilio implorato primo statim congressu fudit et ita in interiora Italiae penetravit. Tandem ad ipsam Urbem pro- pius accessit. Verum ne unius tyranni causa Romani omnes pugnarent necesse esset, Deus illum tanquam vinculis constrictum extra urbis portas protraxit, ubi eundem ut quondam Mosis et religiosae gentis Hebraeorum temporibus Pharaonis currus et exercitum in mare projiciens lapidis instar in altissimo gurgite submersit. Tunc videlicet, cum Maxentius divino numine Constantinum adjuvante in fugam actus fluvium sibi objectum pertransire pararet, ipse machinam quandam in suam ipsius perniciem construxerat, sperans fore, ut princeps Deo dilectissimus hoc dolo interciperetur. At huic quidem Deus, quem colebat, auxilio adfait, ille impius autem occultas machinas in suum ipsius caput miser comparavit. Sic igitur machi- nis, quae in ponte constructae fuerant, cum decipula occulta tempore minime sperato dissolutis, transitus subsidere coepit, navigia vero simul cum ipsis hominibus pessum acta sunt. Et infelix quidem ille primus submersus est, deinde cuncti, quos circa se habebat protectores, massae plumbeae instar in altissimum gurgitem ceciderunt, adeo ut milites, qui tunc numinis divini ope victoriam reportarunt, perinde atque olim Israelitae, quos Moses, magnus ille Dei famulus ducebat, merito etiamsi non verbis, rebus ipsis certe, eadem, quae illi quondam adversus impium Pharaonem cantaverint in hunc modum:»Cantemus Domino; magnifice enim glorificatus est: Equum et ascensorem projecit in mare. Adjutor et protector mihi factus est ad salutem.« sbn.

Maxentio ita devicto communi tomnium laetitiae Constantinus Urbem ingressus afflictorum angustiis lubentissime subvenit. Qui cum omnibus rebus Deo omnium inspectori cultum exhiberet, hic ei vicem rependens cunctas fere barbaras gentes pedibus ejus subjecit.

Hlaec dum ab eo geruntur, alter eorum, qui imperio se abdicaverant, cum insi- dias in Constantini necem compararet, deprehensus turpissimo mortis genere inte- rüt.¹) His negotiis imperatore occupato, decimus imperii annus exactus est, cujus

) Maximianum Ierculium intelligit. Hic enim secundum imperii locum obtinuerat, cumque

3