16 dientes fidem habituros esse. Verum quum Constantinus imperator ipse sibi, longo post tempore, cum videlicet in ejus notitiam ac familiaritatem pervenisset, id retu- lerit et sacramenti religione firmaverit, quis posthac fidem huic narrationi habere dubitaturus sit?«
Tempore diei meridiano, sole in occasnm vergente, crucis tropaeum in coelo ex luce conflatum, soli superpositum suis oculis se vidisse imperator affirmavit, cum hac inscriptione:»Hoc vince!« Eo viso et se ipsum et milites, qui subsequebantur, vehementer obstupefactos fuisse.
Interim imperator ipse addubitare animo coepit, quidnam hoc simulacrum sibi vellet. Cogitanti ipsi ac diu multumque apud se reputanti nox tandem supervenit. Tum vero Christus Dei dormienti apparuit cum signo illo, quod in coelo ostensum fuerat, praecepitque ut militari signo ad similitudinem ejus, quod in coelo vidisset, fabricato tanquam salutari praesidio in praeliis uteretur. Ille primo statim diluculo surgens rem visam amicis exponit, convocatisque auri et gemmarum fabris, medius inter eos sedens, speciem signi sermone depingit, auro et lapillis formam ejus exprimi jubens. Hoc modo vexilla fabricata sunt, quae labara vocabantur et omnibus exercitibus praeferebantur. Constantinus vero, cum nullam alium praeter eum, quem viderat, Deum sibi colendum esse statuisset, sacerdotes arcanae illius doctrinae mysteriis instructos ad se arcessivit et quis ille Deus sit interrogat. A quibus ea probe edoc- tus illum Deum omni observantia sibi colendum esse duxit. Deinde bona spe, quam in co collocaverat, munitus tyrannici furoris incendium restinguere aggressus est. Maxentius enim, qui urbem regiam tyranni more occupaverat, eo impietatis ac fla- gitii processerat, ut quodvis nefarium atque impurum facinus audacter susciperet. Etenim uxores a maritis divortio sejunxit sejunctasque violavit, quas deinde ad maritos remisit. Hoc modo innumeras mulieres ingenuas violavit, cui foedae sorti christianae tantum feminae constanter restiterunt, quae morti occumbere quam corpus ei permittere malebant. Multorum porro caedibus Romae factis, tandem tyrannus sceleribus suis tanquam fastigium quoddam, scilicet magicae artis praestigias, impo- suit, nunc mulieres gravidas dissecans, nunc infantium modo natorum viscera rimans; leones quoque interdum mactabat, nefanda quaedam peragebat sacra ad daemones evocandos et ad bellum, quod jam instabat, depellendum. His enim artibus victo- riam se adepturum esse sperabat. Qui cum eos„ qui imperio suo subjecti erant,


