Aufsatz 
Qualem Eusebius Constantinum M. imperatorem adumbraverit, paucis exponitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

Quum hoc uno facinore singularem humanitatem perspicue declarasset, multa deinde erga Deum pietatis indicia praebuit, quae Deus O. M. non sine mercede esse voluit. Nam postquam seniores Augusti(sc. Diocletianus et Maximianus) imperio se abdicarunt, solus exinde Constantius primus Augustus renuntiatus est. Qui initio quidem cum Galerio Caesarum diademate decoratus, priorem gradum obtinue- rat; postea vero cum in illa Caesaris dignitate egregium sui specimen edidisset, summum apud Romanos honoris fastigium adeptus est, inter quatuor, qui postmodum designati sunt, primus Augustus appellatus. Denique cum in eo esset, ut vita ex- cederet, Deus admirabilem potentiam suam denuo exhibuit, providens, ut filiorum natu maximus, Constantinus, jamjam morituro ad imperium capessendum praesto esset.

Constantinus illo tempore pari modo ut olim Moses propheta inter tyrannos degens propter horum insidias clam aufugerat salvusque ad patrem in Britanniam pervenit, magnum illum prophetam Mosen etiam in hac re imitatus. At patri sub idem tempus ultimus vitae dies imminebat. Qui cum fillum insperato sibi adesse cerneret, ambabus manibus eum amplexus, gratias Deo egit maximas pro fllio sibi reddito., Dein ubi liberis valedixit et administrationem imperii Constantino, filio natu maximo, in manus tradidit, diem obiit supremum.

Tali modo imperii moderatio ad Constantinum transit. Sed cum ceteri impe- ratores aliorum suffragiis ad dignitatem suam promoti essent, hunc Deus ipse ad imperium evexit, ne quis mortalium, quod per ipsum ad id dignitatis pervenerit, glo- riari posset. Deinde aliquot ad Rhenum gentibus domitis ad tyrannos, qui populos Romano imperio subjectos vexarent, exstinguendos se accinxit. Jam vero cum intelligeret, praeter militares praestigias, quas Maxentius studiose consectaretur, Deum sibi adiutorem quaesivit, armorum apparatum militumque copias secundo loco ducens. Igitur secum reputans, quemnam sibi Deum eligeret adjutorem, subüt cogitatio omnem spem, quam imperatores in numinibus paganis posuissent, inanem fuisse et multos eorum foedum exitum invenisse solumque patris sui Deum colen- dum sibi esse censuit. Hujus ergo opem implorare coepit, orans atque obsecrans, ut se ipsi noscendum praeberet manumque adjutricem porrigeret. Imperatori haec precanti ac suppliciter postulanti admirabile quoddam signum a Deo missum appa- ruit.»Quod« addit Eusebius v»siquidem ab alio quopiam narraretur, haud facile au-