Aufsatz 
Qualem Eusebius Constantinum M. imperatorem adumbraverit, paucis exponitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

de hostibus partos, leges ad rei publicae commodum latas, alios denique plurimos principatus labores ab eo exanclatos, qui in omninm ore ac memoria versantur; prae- tereundos mihi nunc esse arbitror: nam instituti operis argumentum admonet me, ut ea tantum, quae ad Dei cultum pertineant, persequar. Ex his tamen, cum numero paene infinita sunt, quae ad notitiam meam pervenerunt et posterorum memoria digna sunt, quam potero brevissime, exponam.« 4.

Quemadmodum Moses, Eusebius narrare pergit, in ipsis tyrannorum aedibus educatus omnem, quae apud illos erat, sapientiam addidicerat, postea vero tyranno- rum genus aversatus ac Dei auxilio vulneribus caelitus inflictis ultus est, ita Con- stantinus, tyrannorum interfector, cum adolescens esset, inter ipsos tyrannos mora- batur. Neque tamen scelesta eorum ac nefaria facinora, quamvis admodum adoles- cens, imitatus est, sed jam inde ab illa aetate egregia ejus indoles divino spiritu impulsa ipsum ad piam Deoque acceptam vitam incitabat. Pater ei fuit Constantius, imperatorum illius temporis nobilissimus, cujus aemulatio stimulos filio admovit, quae eundem ad virtutem et praeclarorum facinorum imitationem provocaverunt. Romano imperio tum inter quatuor imperatores diviso, diversum a collegis vitae institutum cepit Constantius, qui nefariae illorum impietatis expers nunquam ad eorum exemplum cives imperio suo subjectos vexavit, sed paterna quadam cura ac sollicitudine fovit. Pro his beneficiis ei par pari relatum est. Nam quum propter incredibilem in cives benevolentiam nullam pecuniam in thesauris conditam haberet, missique a Diocletiano legati essent, qui ejus in republica gerenda negligentiam objugarent et paupertatem ipsi probro verterent: eos, qui ab imperatore venerant, rogavit, ut apud se aliquantisper morari vellent. Deinde ex omnibus provinciis, quae quidem ipsius imperio parebant, opulentissimo quoque convocato, pecunia se opus habere iis significavit. IIli vero, utpote qui jam pridem in votis haberent, ut suam erga imperatorem benevolentiam testificarentur, hac re audita confestim auro, argento, reliquis opibus, thesauros ejus compleverunt, ambitiose inter se certantes, ut se invi- cem in largiendo superarent. Constantius deinde homines ab Angusto ad se missos thesauros suos inspicere jussit eaque, quae vidissent, renunciare. Et hi duidem hujus rei admiratione perculsi sunt; princeps autem humanissimus post eorum dis- cessum eos, quorum erant opes, accivit laudatoque Quagnopereri illorum obsequio ac studio erga se domum reverti jussit.* In