Aufsatz 
Qualem Eusebius Constantinum M. imperatorem adumbraverit, paucis exponitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

has partes, Deo scilicet immortali, ut meritis imperatoris laudes proferat accommo- datas.

Qui cum praedixerit eos, a quibus pie cultus fuisset, maximis praemiis a se vicissim remunerandos esse, Constantinum ipsi acceptissimum, solum omnium impe- ratorum, qui unquam imperio praefuerunt, quasi illustre quoddam sanctae vitae ex- emplum, omnibus hominibus proposuit, veraeque religionis praeconem maxima voce inclamantem designavit. Eundem porro, ut divini imperii velut imago esset, omnis tyrannici generis victorem, impiorum Gigantum exstinctorem Deus constituit, qui desperatae mentis audacia impulsi adversus ipsum Deum, summum omnium regem, impietatis vexillum sustulerant. Verum hi cum momento temporis constitissent, dicto citius exstincti sunt. Hunc autem famulum suum Deus adversus multos solum divina armatura munivit, ejusque opera orbem terrarum impiorum hominum multi- tudine liberavit. Ab ipso Deo etiam divini cultus magister omnibus hominibus con- stitutus, clara voce cunctis audientibus testatus est, se verum quidem Deum agnos- cere, falsorum autem numinum errorem aversari. Nec servum Dei palam se fateri erubescens, a Deo, domino suo invictus semper ac insuperabilis factus, tantus impe- rator prodiit, qualem nemo unquam superiori memoria ullum exstitisse recordabitur. Tam erat felix, Deo tam carus, adeo pius ac fortunatus, ut plures nationes sub ditionem suam redegerit, quam omnes prioris aetatis imperatores; imperiumque omni molestia vacuum ad extremum vitae diem obtinuit. Ad eum igitur, si cum Cyro, Persarum rege vel Alexandro Macedone contuleris, sine dubitatione palmam deferes.

Ego vero tamesti tanti viri felicitate dignum quidpiam dicere difficile admodum esse intelligam, nihilominus tamen necessarium puto sanctissimi principis imaginem ad sempiternam posterorum memoriam consecrare. Quamobrem si cuiquam alteri mihi certe praecipue convenit, ut tot ac tanta, quae audivimus bona, iis nuntiemus, quorum mentes bonorum operum exemplo ad Dei amorem excitantur. At nobis oratio quidem ipsa, quamvis suscepti operis magnitudini prorsus impar sit, una tamen praeclarissimorum facinorum narratione illustrari posse videtur. Talium vero facinorum ab imperatore perpetratorum commemorationem iis utique, qui animum recte comparatum habent, in primis fructuosam fore censeo. Itaque quam plurima alia, quae de hoc principe narrari possunt, ut proelia, victorias, tropaea, triumphos