Aufsatz 
Qualem Eusebius Constantinum M. imperatorem adumbraverit, paucis exponitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

nam nuncupans ¹). His consideratis Eusebium Constantini historiam, quam dicunt, scribere noluisse apparebit, id quod maxime iis, qui ad eam legendam accedant, tenendum est, ut ad hanc rationem judicium suum dirigant. Ut autem exemplo cognoscatur, quem locum Eusebius inter historicos obtineat et quomodo in rebus tradendis versatus sit, res Constantini ad ejus rationem expositas hic subjungemus.

Liber l.

Eusebius tempora praeterita animo recolens, cum divus imperator adhuc inter vivos versaretur, res ab illo gestas verborum sonitu exponere incipit in hunc fere modum:»Non ita multum temporis praeterüt, cum nobis concessum esset impe- ratorem solito more in vicennalibus imperii laudatione venerari. Pari modo solem- nium die orationum coronas ei texentes nuper in ipso palatio sacrum ejas caput redimivimus. Nunc autem, cum non amplius divum imperatorem in terris versantem adspicio, cupiens solito more aliquid proferre, prorsus dubius animi haereo, rei novi- tate perculsus. Quocunque enim oculos converto, sive ad ortum solis, sive ad occasum, sive universum terrarum orbem, sive coelum ipsum circumspiciens, ubique beatissimum principem praesentem intueri mihi videor. Is vero minime ex vivis evanuit, sed adhuc vivit in Üiberis, res humanas multo praeclarius ac potentius mode- rans quam antea, quippe qui filiorum successione quasi multiplicatus sit. Jam vero cum ad ipsos coeli fornices mentis aciem extendo atque illic beatissimam principis animam cum ipso Deo versantem cogito, terrestri ac mortali integumento liberatam, splendidissimae lucis stola indutam, corona perpetuo virente immortalique vita dona- tam esse intelligo: tunc mutus haereo, linguae rationisque usu penitus destitutus. Ac voci quidem ulli proferendae impar mihique ipsi silentium imponens, cedo potiori

¹) Schlosser. universalhist. Uebersicht III. 2 p. 286 nota m, Eusebius, der Constantin's Ge- schichte ungefähr so behandelt, wie Voltaire in seinem siècle de Louis XIV., Ludwig den 14te, behandelt.