Aufsatz 
Qualem Eusebius Constantinum M. imperatorem adumbraverit, paucis exponitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

conspicua non ab adulatione illud opus profectum esse satis ostendunt. Nulla alia causa Eusebius adductus est, ut memorato modo res Constantini exponeret, quam et immo- dico studio, quo patronum suum prosequebatur, et illis rebus supra significatis, quae oculos illius temporis hominum saepe praestrinxerunt, ne vera viderent, scilice- odium, amicitia, ira, misericordia. Odio nimirum paganos prosequebatur Eusebius, amicitia christianos, in primis Constantinum; ira in Constantini inimicos aeque ac religionis christianae adversarios ferebatur, misericordia vero intima erga eos, qui religionis causa vel nomine afflicti eraut. Si igitur leges historiae violavit laudando Constantinum, temporum rationi hoc magis trbuendum, quam adulandi cupiditati.

Quaeritur autem, quo consilio motus Eusebius illud studium suum in medium protulerit, cum ægre statui posse videatur eum hominibus ostendere voluisse, quanto patroni studio affectus sit; nec magis, quanquam vera esse, quae tradat, passim asseverat, eum opus suum pro historico haberi voluisse putaverim, Immo aliud ei cousilium scriptor subjecisse censendus est, quod superiori scriptione jam iudica- vimus, scilicet ut ab altera parte Constantinum imperatorem tanquam exemplar principis perfectissimum omnibusque numeris absolutum cum hominibus universis tum imperatoribus proponeret imitandum, ab altera parte, quemadmodum lib. IV. c. 11. diserte profitetur ¹), ut unumquemque ab imitandis scelestis illis imperatoribus deter- reret. In Constantinum igitur omnia summa, quae scriptori nostro in imperatore christiano imitatione atque æmulatione digna videbantur, cumalavit, in adversarios contraria. Si hoc consilium teneamus, clarius nobis apparebit, cur Eusebius ratione tam insolenti ac mira res Coustantini persecutus sit; quamobrem non inepte homo quidam doctus, cujus nomen nunc ipsum quidem non recordor, hanc Constantini Vitam Eusebianam cum Cyropaedia Xenophontis comparavit, Cyropaediam christia-

67 cf. Vit. Const. IV. c. 11: 06 4 320 xAar. acdal, 4dedgs uouν, roëꝰrov Suα 980 68ο10pν τπανπυαιν doxνουνι u nartod. τππαοι τμυνφꝙτ⁸ Badενοενον œνμέεε xidvaig oxaxdevres, Eaexxe*οα dioaodac. A2³νν ᷣαetoug ude drævras T0ον Tiuεοαον re19s aarueνένρσεν 0dg i, 10 sr' dasvoys ardouro prog 10₰ Eaεiναυννονυιμοωαοσς νιν έoνπανοœdε νμαάs rolg xao rourougs d dανα ενα r⁰εμοσεα.

2*