Aufsatz 
Qualem Eusebius Constantinum M. imperatorem adumbraverit, paucis exponitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

rationibus, sive ira et invidia in adversarios abreptus, sive studio amicorum et assectatornm ductus, sive externa coactus conditione impeditus fuerit, quo minus vera infucata cerneret: nihil tamen emolumenti inde redundavit historiae, cui Eusebii res tradendi ratio fraudi fuit. Quidquid ad scriptorem nostrum excusandum dici potest, id ad hominem ipsum magis pertinet, quam ad res traditas. Cum enim Eu- sebius a candore et dexteritate aliisque virtutibus, uti supra cognovimus, ceteroquin non alienus sit, dignus est, qui ab hac parte saltem defendatur, ut legum historiae genio aevi vim suam exercente violatarum crimen minus eum premat.

Omnes autem, qui res Constantini ab Eusebio expositas legant nisi idoneam rationem invenerint, cur scriptor tantis laudibus cas extulerit, sine dubio adula- tionis crimen in illum transferent. Nam si historicus ab adulatore ea re differt, quod ille in amico vitia atque virtutes eodem candore depingit, hic vero vitis omnino praetermissis aut obliteratis, virtutes tantum landando ampliſicat, Eusebius sane in rebus Constantini consignandis adulatoris potius quam sinceri historici personam subiisse existimandus est. In eum non modo quadrat, quod in Sisenna, qui alioquin omnium optime ac diligentissime de rebus Sullae scripserat, car- pit Sallustius, cum nimirum parum libero ore locutum fuisse; sed omuem adeo ser- monis libertatem in hoc opere exuit Eusebius, ut laudationem, non veram historiam scribere voluisse videatur. Accuratius quidem re inspecta laudatoris potius quam adulatoris nomine eum appellaveris, quippe qui passim se talem, qualis vere est, venditet, pium scilicet religionis christianae patronum, imperatoris sanctissimi admiratorem. Mirum sane foret hominem, qualis Eusebius fuit, ad humilem adula- tionem descendisse, cui rei omnia, quae de eo comperta habemus adversari videntur. Erat enim vir probitate, pietate, aequitate, justitia insignis, quas virtutes ne ad- versarii quidem ei detrahere conantur, immo in eo agnoscunt, qui praeterea etiam per totam vitam suae ipsius utilitatis immemor summa usus est abstinentia, neque honorum appetens, neque emolumenta ac praemia captans, ita ut alicujus lueri causa certe imperatorem non adulatus esse censendus sit. Quid lucri, quaeso, inde ei redundare potuit? Nihil certe, cum imperator eo tempore, quo Eusebius res ab eo gestas conscripsit, vita jam excesserat. Non magis filiorum Constantini imperium, sub quo Eusebius Vitam imperatoris composuit, tanti momenti fuisse statuendum est, ut scriptor illis insolentibus laudibus se effunderet. Totus sermo ac ratio in opere