9
praesertim cum eo tempore composita sunt, quo imperator in christianam doctrinam propendebat, sed eam certe formam, qua induta apud Eusebium exstant, sua ille manu iis non induit. Quis imperatorem credat sermone tam arguto ac sublimi sanc- titatis speciem tanto opere prae se ferente et monachum quasi redolente fuisse usum, cujus edicta qualia quidem in cod. Theodosiano exstant, si cum illis monumentis contuleris, sermone prorsus differre cognosces? Eusebianorum monumentorum sermo pigmentis et fuco illitus haud dubie ad eos referendus est, qui imperatoris edicta et adhortationes scripto mandarunt. Nam hunc non ipsum illa composuisse non solum comparatione cum edictis, quae alibi reperiuntur, manifestum fit, sed tota ipsorum ratione et sermone, quo singula inter se discrepant, adeoque Eusebii ipsius testi- monio confirmatur, qui II. c. 23 diserte profitetur se litteras illo loco insertas ex legis imperatoriae archetypo sumsisse, cujus argumento imperator nomine suo subscripto, tan quam sigillo, fidem fecerit. Hac igitur nominis subscriptione imperator argumenta monumentorum, quae clericorum aliquis in illam formam, quali apud Eusebium exstant, redegerat, confirmavit et jure quidem confirmare potuit, quippe ex cujus mente argumentum conscriptum esset; quo accedebat, ut illa sermonis lenocinia, quae ipsi blandiebantur, ab eo probarentur. Attamen in iis accurate discutiendis distinguenda sunt, quae imperatori et quae clericis, monumenta in illas formas redigentibus, tribuenda sint. Eadem ratio orationum est, quas Eusebius imperatoris esse tradit easque ut gravissima monumenta rebus inseruit. Ut fuerit imperator facundus et in arte dicendi eruditus, qua re adjutus imperatorum more, qui ante et post eum fuerunt, ut in populum vim exerceret, illas orationes composuerit et in concionibus dixerit: tamen haud scio, an Eusebius suo more amplificaverit, quae de argumentis, dispositione, dictione earum orationum tradit. Mirum porro videtur virum, qualis Constantinus imperator erat, tanta dignitate ac majestate insignem liberalique animi cultura politum, in concilio Nicaeno non prius quam episcopos consedisse, nec religionis solum christianae sensu sed etiam tanta rerum sacrarum scientia imbutum fuisse, quanta episcoporum peritissimum, quos etiam fanatico in rebus sacris studio aequasset. Sic IV. c. 28. Constantinus sanctissimam perpetuarum virginum coetum divino paene cultu affecisse perhibetur.
In his vitiis, quibus Eusebius historiae leges violaverit, criminandis, haud nimius
fuisse mihi videor. Licet in ejus excusationem convertas, quod saeculi illius 2


