Aufsatz 
Qualem Eusebius Constantinum M. imperatorem adumbraverit, paucis exponitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

progerminant, omni opinione citius concordiam atque quietem solvit ac dispellit. Hoc modo tantum abest, ut malorum causas ac rationes naturali via a vero fonte repetat, ut eas ibi quaerat, ubi ex genio illius aevi christiani quaerebant, scilicet in daemo- num infestis moliminibus. 7

Neque silentio praetereundum est Eusebium ea re officium historici violasse, quod tacuerit, quae minime erant tacenda, velut Crispi filii et Faustae uxoris caedem. Silentio ea praetermittere Eusebius eo pacto fortasse sibi licere putavit, quod in libro primo dixit, ea modo Constantini facta se commemoraturum esse, quae ad Dei cultum pertineant. Hac ratione tanquam latebras sibi aperuit, ut haberet, si forte res narrandae fuissent, quae imperatoris laudibus officerent, quo commode se recipere posset. Dummodo illius consilii, laudabilia tantum imperatoris facta exponendi magis tenax fuisset; sed saepissime ab hoc proposito aberravit, multas res a Constantino bello gestas exponendo.

Etiam narrationis ordinem invertit, velut I. c. 47 ubi Maximianum Herculium post victoriam de Maxentio reportatum a 312. p. Chr. accidisse narrat, quippe quem jam duobus ante annis obiisse constet.

Utrum noster Arianorum an Athanasiorum dogmati, an, si inter utrumque mediam tenuit viam, utri magis addictus fuerit, id quod ad ejus fidem in historia eccle- siastica explorandam majoris fortasse momenti sit, in nostra quaestione ad fidem Eusebii in rebus Constantini ponderandam levius, in medio relinquo.

Ex iis, quae disputata sunt, satis causae esse intelligemus, etiamsi non omni ſide Constantini imperatoris Vita ab Eusebio conscripta excidat, cur saltem nobis cavendum sit, ne omnibus, quae ibi narrantur, rebus temere confidamus. Cur omnem utique fidem iis detrahamus nihil est causae, cum plurimae res per se spectatae, si ab ampliſicationum orationisque inflatae fuco eas liberaverimus, et ipsae speciem veri prae se ferant et aliorum scriptorum fide dignorum testimoniis confirmentur.

Neque illa litterarum monumenta, quae Eusebius velut ab imperatore profecta narrationi intexuit iisque tanquam firmamentis narrationem superstruxit fide carere dici possunt. Haec tum epistolas ad familiares episcopos et coetus christianos datas, tum edicta, tum orationes continentes ab Eusebio, qui multum iis momenti atque auctoriatis tribuit, rebus traditis, ut utique posteritati asservarentur, inserta sunt. Veritate fundata esse mihi quidem extra dubium positum esse videtur,