Aufsatz 
Qualem Eusebius Constantinum M. imperatorem adumbraverit, paucis exponitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

vitae discrimen evaderet. Vix autem alter signum gestandum susceperat, cum ille telo percussus occubuit. At salutare crucis tropaeum ei, qui ipsum gestabat, incolumitatem a telis praestitit, ita ut telis undique jactis signifer ipse salvus evade- ret, hastili vexilli missilia excipiente.« Fuisse hoc spectaculum omni admiratione majus, cum cuucta hostium tela in brevissimum hastilis ambitum cecidissent Quae cum hastae infixa essent, signiferum incolumem evasisse; adeo ut nullo unquam jaculo ferirentur, quicunque illud ministerium obiissent. His addit scriptor:»Non haec nostra est oratio, sed ipsius imperatoris, qui inter reliqua id etiam nobis com- memoravit.« Plura talium fabellarum exempla historia Eusebii ecclesiastica potest sub- ministrare.

Judicium ab Eusebio rebus narrandis parum adhiberi, quippe qui totus in nar- rando habitet, tum ex illis narratiunculis, tum tota rerum expositione patet. Illis narratiunculis habet fidem, quia imperator ipse narravit, quem eundem Zosimus post factam cum Licinio pacem jusjurandum violasse narrat. Artem criticam rebus expositis adhibitam omnino apud Eusebium desiderabis, quem jam alii viri docti ad credendum vulgo nimis facilem esse atque interdum judicii penuria laborare. Inter hos Scaligerus in animadvers. ad Eusebii chron.:»Si eruditissimus, inquit, vocandus, qui multa legit, sane illi(Eusebio) nemo hanc laudem invidere potest. Sin autem is eruditissimus, qui judicium cum multa lectione conjunxit, alium potius quam Eusebium producere debuit(scil. Hieronymus, qui Eusebium eruditissimum appellavit.) Non multo leniorem de subtilitate judicii Eusebiani Moshemius(Disser- tatt. ad Hist. eccl. pertinent. volum. I. p. 527) fert sententiam, qui de nostro loqui- tur:»Non is erat vir bonus, qui aliorum dicta ponderabat. Consarcinabat quae poterat, judicio aliis relicto.«

Ex illa credulitate et superstitione, quibus arcte cohaeret penuria judicii, prae- judicatae opiniones Eusebii profectae sunt, quas non magis quam aequales sui, effugere potuit. Sic omunia mala, quae gentilibus, praecipue persecutoribus christianorum acci- derent, tanquam poenas divinas habet, quidquid malorum et injuriarum christianis infer- tur, quidquid ütium ac discordiarum in ipsorum coetu oritur ad diabolum auctorem refert. Idem malignus daemon imperatores contra pios Dei cultores excitat; is atro- cissima consilia sufflaminat, arma subministrat; is brevi ao rarae ecclesiae paci invidet atque insidiatur, et semina hereseos spargendo, unde turbae, dissidia, bella intestina