Aufsatz 
Qualem Eusebius Constantinum M. imperatorem adumbraverit, paucis exponitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

enarrandis in duas contrarias partes abit, modo laudes in illum cumulans modo maleficia in ejus adversarios volvens; atque alternis vicibus modo illum laudando, modo hos vituperando, ut imperator tanto magis prae illis emineret, hi contra tanto nequiores viderentur, historiam ad finem perducit.

Quo usque gratiae ac studii in imperatorem progressus sit, verba(Vit. Const. I. c. 9) ejus ostendunt, cum dicit, Deum ipsum, qui beatissimum principem adhuc in terris versantem divinis decorasset honoribus, eundemque morientem eximia quadam praerogativa dignitatis ornavisset, solum rerum illius scriptorem fuisse idoneum, quippe qui certamina illius resque praeclare gestas in coelestibus tabulis consecraverit. Talis vero vox quam prope absit a maledicis in Deum dictis unusque facile intelligit.

Duo alia vitia, quae historico non minus fraudi sunt quam illa, quaeque longe a se exsulare jubeat, superstitio et credulitas, saepius nostrum impediverunt, quo minus res ab omni fuco nudatas contueretur. Utrique rei exemplum esse potest nar- ratio ¹) de illo crucis signo ad pontem Mulvium Constantino contra Maxentium pro- ficiscenti oblato(Vit. Const. I. c. 28), quam ratione ejus nullo modo explanata, nullo judicio adhibito Eusebius temere historiae intexuit. Cum quaeras, qua re fretus hujus rei narrationi tantam fidem habuerit, ut qualem acceperat inexploratam historiae insereret, feres responsum, quia imperator ipsi narravit. Rem ipsam incre- dibile quidem prodigium videri non immerito posse narrat; at nefas esse imperatori fidem denegare; si quispiam alius sibi illa narrasset non tam facile huic fidem se habi- turum fuisse. Alterum credulitatis Eusebii luculentum exemplum narratio illa est de duobus signiferis vel cruciferis, nam vexilla tunc signo crucis erant notata, quae labara vocabant.Horum signiferorum, narrat Eusebius(Vit. Const. II. c. 9), alter hoc vexillum humeris ferens, metu perculsus alteri gestandum tradidit, ut ipse

*) Quatenus fides huic narrationi tribuenda sit, non hujus loci est anquirere, cf. de hac re Neander hist. eccl. Tom. 3 seet. 2 p. 14 sqq. Complures dissertationes de hac visione pro diernut ut: Chr. Thomasii Fabulae de Constantino M. et potissimum de ejus christianismo in observat. Halens(Halae 1700) T. I. p. 389 400, ubi auctor docere studet fabulas esse, quae vulgo de modo ejus perveniendi ad imperinn de ejus animo in sequenda religione christiana, de signo crucis Constantino in coelis apparente tradantur.

J. A. Fabricius dissertatio de cruce Constantini Magni et ejusd. bibl. Gr. vol. VI. p. 8 29.

Joh. Chr. Wolf disputatio de visione crucis Const. M. in coelo oblata. Viteb. 1706.