Aufsatz 
Qualem Eusebius Constantinum M. imperatorem adumbraverit, paucis exponitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

immo adversarii etiam in partes vocantur, ut ad imperatoris laudes magis etiam adaugendas et amplificandas conferant. Dum enim heroem suum supra modum effert, adversarios ejus ad ima detrudit; illum omnia consiliis laudabilibus, sinceris, probis commotum effecisse, nunquam sui studio ductum, modo eam ob causam, quia Deo hominibusque accepta fuissent fingens; hos contra pravis ac flagitiosissimis incitamentis adeoque a malo dæmone impulsos ad quaeque flagitia promtos paratos- que fuisse. Ita nimirum fecit, ut illorum flagitiis et sceleribus tanquam substratis Constantini egregia ac praeclara facinora tanto clarius eniterent, quanquam ex illis quaedam ab Eusebio ut maleficia, quae minime sunt, vehementer vituperantur, tanquam a pravis consiliis detrimento christianorum profecta, quae unicuique prae- judicatis opinionibus non praestricto, laudabilia magis quam vituperanda videbuntur. Huc v. c. referenda sunt Licinii imperatoris edicta, quibus imperavit(cf. V. C. I. c. 53) ne episcopi mulieres religione christiana instituerent, sed ut mulieres ad id electae docendis feminis praeficerentur; item ut solemnes populi christiani conventus extra portas in aperta planitie celebrarentur, quia aër illic concionibus multo com- moedior esset quam ædiculae precando destinatae(tunc Latine eas oratoria, sc. templa, vocabant). Quae quidem edicta non nisi a judice in sinistram sententiam prono carpi possunt. Non sine ira et studio has Licinii!) leges irrideri ab Eusebio recte observavit Strothius ad locum supra laudatum p. 204 intrepret. Germ. cum dicit:»Mir sceint Eusebius hier geflissentlich parteiisch zu sein und dem Iicinius alles zum Nachtheil zu deuten. Die hier genannten Gesetze sind eher vernünftig als widersinnig zu nennen. Da aber niemand auf dieselben achtete, wie Eusebius selbst sagt, so ist der Unwille begreiflich, den Liciuius auf die Christen und beson- ders auf die Bischöfe warf; als welche er für die Urheber dieses Ungehorsams hielt.« Edictum de mulieribus ab aliis feminis edocendis minime novum erat aut ab institutis primaevae ecclesiae abhorrens. Illo modo Eusebius in rebus Constantini

¹) Aliis quoque rebus parum idoneis Licinio Eusebins invideam confare studet. Sic in Vit. Const. I. 55. sub fin, ubi Licinii foedas libidines exprobrat, eundem 7' pijox 10 965εα πκέρνααάαααιοσ ενον vocat; similiter in Hliist. Fcel. X. c. 8. Licinius 2xατνꝙοο⁸ς, decrepitus senex audit, qui libidines suas etiam tum explevisset. Quem quum sexagesimo aceiatis anno obiisse constet, eo tempore, in quo Eusebius illas res ponit, Licinius quinquaginta quinque cireiter unnos natus erat. Decrepitum igitur senem Eusebius dicit, ut libidines ejus eo turpiores videremur.