4
Eusebius nullo pacto eximi potest. Nam Eusebium quoque neque a partium studio neque ab ira et invidia alienum fuisse eamque animi affectionem multis librorum suorum in locis prodere facile unusquisque concedet, qui vel obiter, quanto is odio in adversarios feratur, cognoverit. Quem ad modum autem non illis modo sed omnibus temporibus imbecillitas et libido hominum fert, ut adversae par- tes mutuo odio inter se persequantur, facinoribus a sociorum aliquo perpetratis lau- dem tribuerent, adversariis autem maculam inurere conarentur: pari modo Euse- bius cum christianos universos, tum eos maxime, quos orthodoxos vocarunt, nec non Constantinum ejusque amicos in primis laudis suae praeconio ornavit, id quod multa in ejus libris exempla diserte nos docent. Quotiescunque de certa- minibus, dissidiis, bellis inter christianos et paganos loquitur, semper eum ab illorum partibus contra hos stare videmus, a quibus non solum causam injuriae repetit, sed iisdem pessima quaeque et atrocissima consilia subjicit. Omnium, quas enarrat, vexationum, christianis illatarum, nullam aliam affert causam quam impera- torum magistratuumque gentilium impietatem, qui ex ejus opinione nulla causa idonea ducti, sed unice aut saeva affectuum vehementia, aut mali daemonis impulsu inci- tati christianos, uti libuisset, persecuti essent. Sic v. c. bellum a Coustantino Licinio illatum ab una caritate„ vel amore christiano, qua affectus fuerit sanctissi- mus princeps, calamitatum christianorum, aut Licini tyrannide suspirantium com- miseratus, repetere ipsi placuit(Vit. Const. II. c. 3.) Quidquid vero Licinius moli- atur id impietatem et pessima consilia spirare ei videtur. Omnia, quae Constantinus gessit ad animi generositatem et hominum studium referuntur, id quod reliquorum scriptorum testimoniis prorsus repugnat. Quisquis contra religionis christianae no- mine, licet nulla ejusdem vel defendendae vel profitendae necessitate cogente, vitam suam temere profuderat, tanquam sanctus martyr ab co collaudatur. Nec pagani homines solum, sed etiam quiqui ab universa christianorum fide, quam ecclesiam catholicam dixerunt, erant separati, hereticorum nomine insigniti, ejus odium subierunt. Pe 7. 3 1
Nulla reautem magis quam impensa laude, quam Constantino M, patrono suo, tribuit, ejus fides imminuta est. Non enim ut hominem, cujus praeclare facta laude justa efferantur, eum collaudat, sed ultra hominum fidem tanquam ex cœtu sanc- torum aliquem vel deum ad astra usque extollit; nec in solis laudibus acquiescit,


