2
res illius persecutus sit. Ad quam rationem scriptoris ac consilium rectius per- noscenda non absonum neque inutile fore judicavi) praesertim quum non multis turgidum Eusebi sermonem, certe haud cuilibet gustatu jucundum, eluctari placuerit, si Eusebio duce imperatoris imaginem quam paucissimis lineis possem, adumbrarem. Ut autem rectius de iis, quae ab Fusebio narrantur, judicemus justa trutina perpensis in memoriam revocemus necesse est praecepta illa de rerum scriptoris officio, quae sunt apud Ciceron. de Orat. II. c. 15.§. 62:»Nam quis nescit priman esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat? deinde ne quid veri non audeat? ne qua suspicio gratiae sit in scribendo? ne qua simultatis?« Quibus si addideris ejusdem verba ibid. c. 9.§. 36. dicentis»historiam esse testem temporum, lucem veritatis, vitam me- moriae, magistram vitae, nuntium vetustatis- habes quasi summam praeceptorum historiarum scriptori diligenter observandorum, quibus violatis aut neglectis munus suum violat. Quanquam non protinus, si quis in eorum aliquo peccaverit, huic historici nomen detrahemus. Quotus enim quisque historicorum invenitur, qui illis praeceptis omni a parte satisfaciat? Fortasse nemo. Quisnam humanitatem eo usque deponere possit, ut ab omni cupiditate vacuus sit? Ne simus igitur severiores Eusebü judices, si forte postulata illa quautumcunque violaverit; sed videamus, si in universum iis responderit.
Cum porro, ubi de fide setiptoris quaeritur, disputatio ad Uas quaestiones fere revocari soleat, potueritne scriptor et voluerit vera tradere, neque nos in nostro recte judicando eas negligere decet. Si prius quaesiveris: potuitne Eusebius vera de Constantino tradere, huic quaestioni annuere possumus, si spectemus quatenus hoc in animi facultate scriptoris positum erat; num ejusdem etiam conditio ea erat, ut a veris pronuntiandis extrinsecus non prohiberetur, altera est quaestio. Illa eum facultate non destitutum fuisse argumento est intima ejus cum imperatore conjunctio, qui eo in ipsius aulae et urbis Romae novae luce saepius morante non modo familiarissime utebatur, sed etiam secretioribus eundem consiliis adhibebat et ab- sentem, frequentibus epistolis salutabat, id puod Vita Constantini Eusebiana satis edocemur. Multarum igitur rerum, qnas tradit, arbiter erat earumque testis locu- pletissimus esse posset, quo accedit, ut reliquis etiam facultatibus ad rerum gesta- rum narrationem recte concinnandam large esset instructus. Erat enim non solum varia doctrina ac magno ingenio ornatus, sed etiam vir religiosissimus, justitiae


