Aufsatz 
Qualem Eusebius Constantinum M. imperatorem adumbraverit, paucis exponitur
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Inehoatam quaestionem»de Eusebii et Zosimi historicorum fide in Constantini M. imperatoris rebus exponendis« superiori scholae nostrae programmati additam nunc absolvere aptissimum fuisset. Quod tamen quominus efficerem, cum aliae erant causae, quae me impedirent, tum et praesidiorum apparatusque ad eam rem necessariorum inopia et maxime temporis augustiis prohibitus sum. Non enim mea erat haec provincia exhibendi scriptionem programmati praemittendam, sed collegae, cujus iisdem vicibus fungi jam superiori anno susceperam. Eo iterum ne defungeretur hac sua provincia propter incommodum quoddam recusare coacto eademque ad me translata initio quidem pedem a conatu inchoata persequendi retrahere mihi non erat in animo, immo recepto a me hoc negotio sedulo ad ea per- ficienda aggressus sum. Sed quum antea non eventurum putarem, ut mihi jam proximo anno hoc officium iterum imponeretur atque in alia litterarum studia magis incumbens in argumento inchoato tardius progressus essem, factum est, prae- sertim quum aliunde petita praesidia quaestioni illi adhibenda morarentur, ut argu- mentum illud ad pertractandum tam difficile absolvere jam non possem aliudque mihi exhibendum eligerem sua sponte quasi mihi oblatum. Argumento enim illi intentus, cum res Constantini imperatoris ab Eusebio expositas iterum perlustrarem, denuo mirari satis non potui, quod scriptor tam singulari, prope dixerim insolenti, ratione