Aufsatz 
Disputationis de Zosimi et Eusebii, historiarum scriptorum, in Constantini M. imperatoris rebus exponendis fide et auctoritate : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24

esse addit divi imperatoris imaginem narrando posterorum memoriae prodere. Iecirco hunc librum, quo generosi imperatoris facinora Deo omnipotenti acceptissima exponun- tur, ad vitam bene et recte instituendam utilem ac necessarium esse. Cum porro Ne- ronum aliorumque imperatorum immanium memoria ab impigris scriptoribus! multis volu- minibus ad posteros tradita sit, sibi apprime turpe esse duxit tacere, quippe quem Deus O. M. talis ac tanti imperatoris consuetudine uti dignatus sit, qualem rerum mo- deratorem nulla unquam aetas viderit. Suum hinc officium esse omnia ejus egregia facta, quae comperisset, iis proponere, quibus boni exempli aemulatio divini amoris desiderium excitaret. Memoriam igitur praeclare ab illo divino numine favente gesto- rum iis, quibus animus recte comparatus sit, non modo non inutilen esse ad legendum sed ad vitam recte instituendam adeo fructuosam ac salutare.

His satis perspicue, credo, elucet Eusebium ad vivum depingere imperatorem no- luisse, sed, uti ipse testatur, egregia tantum facta legentibus proponere in animo habu- isse, quo imperatoris virtutes aemulantibus divini amoris desiderium excitaretur. Inde jam clarum erit ab Eusebio imperatorem talem informatum esse, qualis neque unquam fue- rit neque esse potuerit, ita ut scriptor imperatoris imaginem omnibusnumerisabsolutam exhiberet sequentibusque Constantinum imperatoribus proponeret imitandam. Ne autem infinite de universo genere imperatoris perfecti et absoluti quaereret neve principem qualis nec fuerit unquam nec possit esse fingere videretur, exemplum petivit ab eo, in quem illius aetatis christiani omnia, quibus fruebantur, commoda ac beneſicia refere- bant. Is nemo alius esse potuit quam Constantinus M. imperator. Ut enim imperato- ribus post illum res Romanas moderantibus monstraret, ad quam legem vitam et ac- tiones dirigerent, id efficere aliter non potuit, nisi imagine imperatoris alicujus ad per- fectionem ita conformata, ut aliis exemplo esset. Praecepta dare imperatorie, qua ratione ei agendum esset, non potuit; immo tacere debuit consilium, quod rebus imperatoris conscribendis supposuerit. Cuinam vero res, quales Constantini ab eo des- criptae sunt. magis proponere potuit imitandas quam imperatoribus? Cum autem iis praecepta dare non posset, confugere debuit ad eam rationem, quam in rebus Constantini exponendis secutus est. Harum igitur expositio non ad normam artis historicae exi- genda neque ut rerum fons sincerus aestimanda est, sed pro ea, quae revera est, ha- benda, scilicet ea, quae remotis omnibus sordibus omnia laudabilia in Constantini per- sonam congessit, ut exemplar posteris proponi posset. Quanquam negare non potest illum librum egregium litterarum momentum illius aetatis esse, quod multas de Constantino aut