25
tales notitias continet, quas Eusebius propter suam cum Constantino necessitudinem solus referre potuit, aut tales, quae mancam aliorum sceriptorum narrationem compensare et
resarcire possunt. Quibus fides habenda, quae suspectae exagitandae sint, infra pro- batione earum instituta apparebit.
Qunm typotheta auxilio esset destitutus, ne ea quidem, quae ad exscribendum ty- pis parata erant, prelum subire potuerunt. Quae igitur ad hanc disputationem absol- vendam restant, velut disquisitio de fontibus, e quibus Zosimus res traditas hauserit, nec non ipsarum rerum ab eo et Eusebio traditarum probatio, quae pro exploratis ha-
bendae, quae rejiciendae sint, Deo O. M. volente alicui proximorum scholae nostrae programmatum addentur.


