Aufsatz 
Disputationis de Zosimi et Eusebii, historiarum scriptorum, in Constantini M. imperatoris rebus exponendis fide et auctoritate : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

23

sententia per se quidem probabilis non magis, quid verum sit, in lucem videtur pro- traxisse, quam illa superius laudata. Sed quum propter testimoniorum de hac re ino- piam omnino difficile sit conjecturis assequi, quo consilio Eusebius res a Constantino imperatore gestas tantis laudibus cumulatas descripserit, vereor, nisi scriptor ipse ansam nobis praebeat, cujus adjumento ad verum inveniendum utamur, ut divinando causa vera eliciatur. Adeundi igitur nobis sunt illi ejus libri, quibus de Constantini rebus narratio continetur videndumque, ecquae in iis notitia de scriptoris consilio repe- riatur. Omnia enim ista, quae scriptor principi, ut eum praeconiis suis ornaret, falso tribuit, pro veris et exploratis temere in medium prolata esse, ut rerum gestarum cognitioni consuleret, vix credibile videtur. Quo pacto tandem fieri potuisset, ut rerum scriptor alioquin veritatis amore saltem imbutus, prava modo et perversa historiae scribendae ratione in errores deductus, cui utpote principis aequali ad vera de eo pie et integre tradenda facultas ac copia data erat, talia memoriae proderet, quae non solum cum reliquo- rum, qui quidem illum auctorem non secuti sunt, scriptorum, sed suis ipsius etiam tes- timoniis pugnent iisque adversentur ac figmentorum prae se ferant speciem? Credisne eum, ut gratum adversus imperatorem animum ostenderet, tot egregia facta ei affinxisse, oc- cultasse ffagitiosa? Concedamus hoc etiam, quod grati animi sensus simul in causa fuerit, cur Eusebius non nisi laudabilia traderet de Constantino, quem ecclesiae christianae pri- mum assertorem ministrorumque illius fautorem liberalissimum viderat: tamen homo vere historicus veritatisque studiosus ea omnino non tradere malit quam figmentis narra- tionem inquinare et res graves tacere. Sic Eusebius in historia eccl. X, 9. Crispum Constantini filium, ut egregium juvenem, laudibus suis ornat, quem eundem in historia Constantini ne verbo qiuidem memorat. Illum noster librum vivo etiamtum Crispo, huno, in quo mentionem ejus non fecit, quod maculam ea re in Constantinum conjicere dubi- tavit, illo jam occisol scripserat(de re. cf. Heinichen ad Eusebii hist. eccl. X, 9. Not. 6). Nee temere factum esse videtur, si propius hanc rem inspexeris, quod post Constantini obitum ab Eusebio ejus res conscriptae sint, sed quia hoc tempus scriptoris consilio, quod quale fuerit jamjam apparebit, magis convenie- bat. Hoc autem consilium aliud atque ejus, qui rerum scriptorem se profiteatur, fuisse statuendum est. Jam si eum librum, quo res Constantini exponuntur, consuluerimus, inde cognoscemus, quid Eusebio rebus illis pronuntiandis propositum fuerit. lbi lib. I, c. 10 et 11, postquam priori capite ineunte beatae imperatoris conditioni ut narrationem aequipararet imparem se confessus est melius tacere ratus, tamen necesse