Aufsatz 
Disputationis de Zosimi et Eusebii, historiarum scriptorum, in Constantini M. imperatoris rebus exponendis fide et auctoritate : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22

est, sed perversa scriptoris res gestas tradendi ratio, quae ab aetatis ingenio profecta, novo- rum venientis seculi morum aperta prae se fert vestigia. Simili igitur, licet non eodem, laborat vitio, quale in Zosimo notavimus et idem seculi ingenio susceptum, quo vitio, ut illum ducem sequentes cautiores simus tantummodo admonemur. Cum ad hujus operis exemplum Eusebii fidem in illo libro, quo res Constantini Magni exponuntur, conspicuam, metiamur, etsi non plus judicii, tamen eandem saltem sinceritatem et integri- tatem ibi deprehendi, eo id magis, quod acerrimus christianae disciplinae sectator audit, facile nobis persuademus. Sed accuratius re examinata existimatio, quam de sincera ejus voluntate tradendi vera conceperamus, jamjam convelletur. Ut enim infestum in Constantinum ejusque facinora animum Zosimus ostendit, ita studio imperatoris cap- tus est Eusebius. Ille autem, quamquam partim vera imperatoris facinora reipublicae damnosa et omnino nefanda merito castigat ac culpat, partim, qua erat acerbitate, multa indignius tulit, quam licuit, tamen sine ullo fere veritatis dispendio res, quas narrat, animi sui maestitia et odio tanquam colorata exposuit. Eusebius contra omnia, quae levem imperatori maculam adspergere possent, adeo vere ab eo peccata non modo silentio praeteriit, sed etiam laudes imperatoris in eum modum exaggeravit et amplificavit, ut veritatis limites prorsus egressus non hominem, qui nil humani a se alie- num putet, adumbraverit, quinimmo inter sanctos, quos dicunt, illum plane retulit, quem divino cultu revera prosecuti sint(cf. I, c. 10 med. IV, c. 67 et 71). Cum igitur imperatorem non ad vivum adumbraverit, sed auctam supra humanam naturam ejus imaginem exhibuerit, quaeritur, quod consilium, cur imperatoris personam in hunc mo- dum depingeret, ei fuerit. Opprobrium, quod imperatoris res gestas ad, istam ratio- nem describens, servili adulatione commodis suis, consulere voluerit, haud dubie ab eo removendum est. Imperator enim eo tempore, cum ejus res gestas Eusebius expo- neret, vita jam excesserat; commoda certe inde sibi parare non potuit. Alii rursus sincera imperatoris veneratione Eusebium ad illam effusam laudem abreptum esse cen- suerunt. Ejus enim aetas in illa ipsa tempora incidit, quibus persecutionum Diocletiano et Gallerio auctoribus christianos homines vexantium teterrima atrocitas ac immanitas sae- viebat. Cum igitur nefanda persequentium scelera non spectasset modo, sed iis etiam ipse pressus esset, Constantinum imperatorem, quippe qui postea christianorum in illis mise- riis praesidium exstiterit, tam impensa laude ab eo affectum esse putarunt, ut gratum erga salutis auctorem ostenderet animum. Itaque vitiosis ejus facinoribus et flagitiosis omissis, non nisi laudabilia multis intermixta commenticis ab illo tradita esse. Quae