Aufsatz 
Disputationis de Zosimi et Eusebii, historiarum scriptorum, in Constantini M. imperatoris rebus exponendis fide et auctoritate : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

Consilium Eusebins in rebus Constantini Magni

exponendis secutus sit.

Eusebius, Caesareae Palestinae episcopus ille, cui ob amicitiam cum Pamphilo martyre junctam Pamphili cognomen imposuerunt, solida et multiplici doctrina ¹), id quod ejus opera varii argumenti, numero haud pauca, testantur, sub Constantino Magno impera- tore floruit. Historia ecclesiastica, cujus pater dictus est, famam et auctoritatem quan- dam sibi peperit. Hoc enim opere, quod octo libris continetur, non solum novam historiae disciplinam, historiam ecclesiasticam condidit, sed etiam novam in historia scribenda rationem instituit, quae per totum medium aevum vigebat, eam scilicet, ut critica arte prorsus neglecta, res tradendae nullo gravitatis discrimine facto, nullo judicio ad- hibito ad litteras sacras et res divinas revocarentur iisque subjungerentur, dum medũ recentiorisque aevi in confinio historici, ut Thuanus, Sleidanus, Grotius, alii, hac ratione relicta novam ad antiquorum historiarum scriptorum exemplum accommodatam in histo- riam reduxerunt. Eusebio quidem, ut opus illud historicum conderet, non defuerunt copiosae librorum collectiones nec tabularia adeundi potestas imperatoris Pamphilique familiaris beneficio oblata. Egregiis, quae ibi nactus est, praesidiis assiduam diligentemque ope- ram suam addixit, unde copia quidem egregium opus componendi ei non denegata erat, dummodo auctoribus utendis judicium adhibuisset. Rebus, quas memoriae prodidit, intelligentes et incorrupti aetatis nostrae judices fidem, quam saec. 16 ct 17 homines docti in suspicionem vocaverant, conciliare studuerunt. Temere iis confidere jam ratio illa historiae scribendae vetat; quanquam vicissim ab omni fide iis deneganda scriptoris religiosa prohibemur diligentia in rebus tradendis ad auctores provocandi, quos, ne fic- tae a se res videantur aut ipsos loquentes introducit aut nominatim memorat. Saepe etiam diserte addit, si quae ab aliis ore sibi tradita acceperit. Si his auctoribus igitur, quos secutus est, sine judicio, usus est, üsque saepe majorem quam par erat, fidem tribuit, non est, cur de ejus fide detrahamus; non enim perfida veri depravatio

die ihnen ertheilt worden sind, das Nachtheilige, was er von ihnen berichtet. Es scheint nicht, dass er einiges zu ihrer Beschimpfung ersonnen oder gellissentlich anders erzählt habe, als er wusste, dass es vorgefallen war.

Manso Geschichte Constantin's des Gr. p. 216 sqq.

¹) Georgius Cedrenus in Comp. p. 193 α⁵λιμαηνσσ sœœ cwioraea eum appellat.