Aufsatz 
Disputationis de Zosimi et Eusebii, historiarum scriptorum, in Constantini M. imperatoris rebus exponendis fide et auctoritate : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

tes et praeclare facta laudibus celebranda, quae quidem ejus ad acerbitatem propensitas non magis ab invidia aliqua Christianorum, quam rerum narrandarum atrocitate et foe- ditate, animique inde contracta tristitia orta videtur etc.

Postquam deinde ostendit Zosimum in rehus Constantini enarrandis nimis stomacho- sum esse, Arcadium ab eo indignius quam par esset exagitari, Julianum ex diverso quot quantisque exornandi laudibus ob praeclara facinora quamquam copia data fuisset, tamen in eximii aut magni, quemadmodum ab ipso praedicaretur, imperatoris vita enarrando, se exhibere et in laudando modestum et in judicandis religionum causis sa- tis aequum; postquam porro omissionis fraudulentae culpam a Zosimo removit, qui christianorum virtutes et praeclare facta non praeterierit, et ad reprehensionem idonea consilio nonnunquam omississe videretur, aequitatisque legem ita sequeretur, ut ad fidem ei conciliandam nihil posset esse graviusProfecto inquit,miratio animum subit' cum eum, quem veritatis et aequitatis tam studiosum, ab invidia alienum, certissimis in- diciis cognovimus, tam iniquis hominum judiciis premi videmus. Licet Zosimus non vacuus sit a vitiis, quae supra notavimus, tamen in universum assentiri, possumus ejusdem viri docti verbis cum dicit: Ira et invidia inter diversarum religionum asseclas consopita, quum aequioribus nunc nobis esse liceat, non ad judicia ejus, vel iniquissima, sed, uti par est, ad rerum traditarum veritatem fide ipsius exacta, auctoritatem ei reddemus, et egregium antiquitatis monumentum ex antiquarum litterarum naufragio servatum lae- tabimur, quod quamvis non ad summam perfectionem elaboratum sit, rerum tamen me- moriam ex eo aevo transmisit, ex quo absque eo multo plura ignoraremus. Bene adeo nobiscum actum putabimus, quod in epitomatorum, chronographorum adulatorumque istius seculi grege, unus in manus nostras sospes pervenit, qui calamitates ingruentes in Romanos, earumque causas recte aperuit; quo nomine Polybii secundi, quamvis in ceteris virtutibus nequaquam cum eo comparanqus, vicem sustinere poterit.¹) Ac de Zosimi quidem consilio et fide satis dictum est. Sequitur, ut doceam quod

¹) cf. Schroeckhii hist. accl. T. VII. p. 68: Weit gefehlt, dass man es ihm(Zosimus) verargen könnte, vieles an den christlichen Kaisern getadelt zu haben, ist man ihm vielmchr dafär Dank schuldig, dass er manche ihrer Fehltritte oder Ausschweifungeu, von denen die christlichen Schrift- steller gar nicht oder gleichsam nur im Vorbeigehen, wohl gar als von löblichen Handlungen re- den, frei darstellt, wie er sie gefunden zu haben glaubt. Sollten sie auch nicht völlig so schänd- lich sein, als er sie schildert, so hilft doch die Vergleichung seiner Erzühlung mit andern sie desto genauer beurtheilen. Die Gceschichte dieser Fürsten bestätigt mehrmals ohngeachtet aller Lobsprüche-