19
quae puerili institutione et publico communique exemplo suscepta sunt, difficillime animis evelluntur, ita ut historici eorum amore ducti etiam ad meliora occoecati a recta via abducantur.¹) Has rationes omnes Zosimi osores illi plane non respexerunt, Constanti- num propter doctrinam christianam, ut publicae calamitatis causam, in ejus odium in- currisse esse rati, qui tamen aliorum eorundem verorum scelerum et vitiorum illum incusat. La Mothe le Vayer Vt., qui quidem 1. 1. acriter in eum invectus est propter criminationes in Constantinum conjectas, tamen ei laudem tribuit, quod adversarum par. tium vitia uon tacuerit. St. Croix autem I. l. dum ab aequitate imperatorem dijudicare studet, iniquitatis in Zosimum arguitur. Flagitia enim ab illo perpetrata esse concedens, haec ab eodem erroribus occoecato facta et sincero quasi consilio profecta esse arbitratur, velut Crispi filii et Faustae uxoris trucidationem. Imperatorem commodam et salutarem rationem iniisse ratum facinora tam funesta perpetrasse putat, qui propterea minus vituperandus quam homo calamitosus jadicandus sit. Nonne eadem seriptori nostro aequitas debetur, qua ejus haec et alia imperatoris facinora acerbe notandi animum pariter ab errore humano non autem a maligno persequendi studio profectum esse statuamus? In ea quidem re Zosimum in errores inductum esse verum est, quod vitiorum nonnullorum culpam religioni christianae assignat, qua culpa prorsus vacat neque ab errore eum vindicaveris, quod, uti racte Schoellius(in historia litt. Graec. T. III. in vita Zosimi) mo- net unius imper ium rebus Romanis ruinam attulisse putavit; quum tamen civitates, prae- sertim periculis externis minantibus unius imperio a ruina saepe servatas esse rerum historia doceat, quae eadem populi vel optimatium dominationem saepe terribiliorem quam unius esse testatur(Schoellius L. I.). In reliquis, quae de fide Zosimi monenda restant, applicare nos possumus ad Reitemeierum, cujus p. XXXII. sq haec verba sunt: Hic„dquomodo, varsatus sit,“ inquit„nut reprehendendo aut laudando, ubi rei opportunitas data esset, si advertimus animum, in universum quidem intelli Zosimum etsi plerumque judicio in utramque partem abstineat, ad vitia tamen et bravè facta inprimis in imperatoribus christianis, insectanda procliviorem esse quam ad virtu-
ejus igemus
3) Reitemeierus l. l. p. XXXII„Perspicuum quoque est eum non fraude, quae consulio v sum Vertit, sed errorenillo, quo animus praeocupatae mente opinfont inservit, abre modo et obiter ea interposuisse, quae de malis civitati per immutata sacra invectis sentiret; qun in re communem illam et pervagntam olim inter ethnieos superstitionem seentus esi, qua utem civitatum in deorum propitionnumine ac tutela positam, si spretis sacris ac contemiis diis coeles-
tinm animi alieni essent etsad iram versi in discrimine versari et ad ruinam rerum inclinari rem- oPublicam existimarent.“ lamaden zmiante 111167.
era in nl- pium, summatim
3*


