Aufsatz 
Disputationis de Zosimi et Eusebii, historiarum scriptorum, in Constantini M. imperatoris rebus exponendis fide et auctoritate : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

toris periculo divulgatae esse videntur, neque quisquam de eo tale quid tradidit nec suspicatus est.

Jam si de Zosimi fide et auctoritate generatim et universe judicandum est, scopu- los illos aetatis ingenio historiam tractantibus objectos, quos neque noster evitare vel superare potuit, in censura scriptoris negligere quidem non licet, cum ingenium seculi maximam vim exercere in historiam scribendam supra intellectum sit. Sed quan- quam temporum illorum ratione Zosimi fidei levis notae macula adspergitur, non tamen omnis ejus fides prorsus evertenda est. Hanc temporum conditionem respicere ii debe- bant, qui Zosimum propter odium in Constantinum Magnum depromptum cupidiori quam aequiori judicio damnaverunt. Tempora illa historiae scribendae non modo iniquissima, quam ob causam efflorere historia non potuit, sed etiam ejusmodi erant, quae hominem patriae sanctorumque ejus institutorum a patribus traditorum amantissimum acer- bitate et ira afficerent. Zosimus autem quod universam ob rerum conditionem indignatione et ira erat incensus, quas in Constantinum maxime, utpote publicae calamitatis auctorem, christianae doctrinae addictum, effudit, grave atque indelebile odium Photi, Eua- grii et eorum, qui horum vestigia legerunt, sibi contraxit. Maxime quia Constantini impia facta non dissimulanter elocutus est, quae vulgo notissima erant, ut impius homo ab illis damnatus est; nos contra causis supra memoratis moti ignoscere haec ei quam ex- probrare malimus. In eo quidem Zosimus legem historicam reliquit, quod, cum re non satis accurate spectata, novam christianorum religionem in causis calamitatum imperium Romanum prementium numeraret, huic inculcavit, quae ad imperatorum eam colen- tium ac foventium culpam erant transferenda. Sic religionem purissimam nec nisi sa- lutem ubique disseminantem ac spargentem cum impiis ejus cultoribus confudit; quae enim imperatores christianae doctrinae addicti peccaverant, ea ex parte doctrinae, quasi ab hac peccata profecta essent, obtrudit. Sed qui fieri potuisset, quneso, ut Constantinum imperatorem judicaret clementius quam fecit, qui ab eo inde tempore, cum jam christianae doctrinae faveret eamque promovere in imperio Romano moliretur, perfidia, crudelitate, aliisque sceleribus tam est notatus, ut salutaris hujus doctrinae vix vestigium in eo appareat, quum prima imperii ejus tempora multis egregiis et laudabilibus factis insig- nita sint? Si igitur religionem christianam inter causas refert, quae ruinam imperii adduxerint ob eamque causam Constantinum tam vehementer vituperat, qui primariam ejus rei culpam sustineat, opinio eum fefellit ac judicium nec vero veritatis depravatio protinus ei obtrudenda est. Bona enim sanctissima, ut religio et patriae publica instituta,