Aufsatz 
Disputationis de Zosimi et Eusebii, historiarum scriptorum, in Constantini M. imperatoris rebus exponendis fide et auctoritate : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

apparet Zosimum sub ipsum finem historiae causas ruinae et oracula hanc praedicentia indicare voluisse, sed universe tantum ea se additurum pollicetur. Quomodo in hae re versatus fuissetsi eo, quo propositum erat, pervenissct, divinare non possumus. Serip- tori fortasse in animo erat aut causas suo ipsius tempore maxime apertas proferre, aut quae universas per totum opus dispersas narrationi intexuit, sub conspectum magis re- dactas proponere; quod quidem ex ejus verbis, ut sunt passim male perspicua, intel- ligi non potest. Causas enim, quibus imperium Romanum eversum sit, quemadmodum in- stituto consilio, quod diserte iis locis, quos superius attulimus, indicat, erat accommodatius, aut rebus narratis ipsis ob oculos ponit aut aperte a rebus distinxit et extulit, ita ut gravissimas, quales fere apud Zosimum reperimus, selectas et dispositas legentibus pro- ponere potuerimus. Atque haud scio, an ea, quae I, c. 58§. 9 pollicitus est, non referenda sint ad ea quae IV, c. 28§. 4 leguntur, ubi diserte significatum est causas interitus rerum, qui ab illo tempore, scilicet ut in praegressis exponitur, subsecutus sit, persequendas esse. In sequentibus enim, a cap. 29 libri IV, afferre eas causas inci- pere videtur, quas I, c. 58§. 9 indicat, easque ad finem usque operis eo proponit ordine, quem cursus historiae praescribit, quamquam eo quidem, ubi oracula illa afferenda erant aut non pervenit, aut oracula cum ea libri parte, qua continebantur, temporis in- juria interierunt.

Nec porro eam Reitemeieri sententiam p. XIX. prolatam, adsciscam qua mirum videatur, quod Zosimus, qui gentilis superstitionis cultorem se in suo opere profiteatur, eo tem- pore, quo patrii ritus ac caerimoniae jam dudum imperatorum edictis profligatae abrogatae- que essent, pietatem christianorum imperatorum exagitare ausus sit. Itaque post scriptoris obitum demum historiam editam esse censet, quia periculosum auctori fuerit opus crimi- nationum in nonnullos imperatores plenum divulgare. Si vera haec conjectura seset, in si- mili causa versaretur Eunapius, quem maxime noster in historia conscribenda secutus est, cujusque historias eadem in Constantinum et majora etiam in Theodosium imperatorem odia continuisse et Photius testatur et fragmenta. Eunapii tamen historiae nullo scrip-

IrNela; lrix Suiehedy, et c. 29: Obone 05y 1n rolaurnc i dgt y rorreiay dni r0 TeOv EvXN5e, rG gAe uv Ev 6XNG Sꝑεαενο νρ⁶οοσο, e els 1d undtv rui- rao. TAs dE 0Nets AoYeNolnet à Npihaxa. à Ly On0 d rrreDeVV S6ον, e;- rvbvrοy 1 LGrpoOy, 10 s eig Thv rv A5vGV SEXεvODTO rXcovckiav x. r.).

3