Aufsatz 
Disputationis de Zosimi et Eusebii, historiarum scriptorum, in Constantini M. imperatoris rebus exponendis fide et auctoritate : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

derando imperio prorsus impares erant et licet corporibus nunquam tamen ingeniis viri exstiterunt. Tutoribus hinc iis opus fait, quos pater moribundus constituit. IIli tutores erant Stilico et Rufinus, quorum hic orientis provincias administrabat, ille occi- dentis praefectus Romano nomine vere dignus labantis imperii firmamenta, quam diu vixit, sustentavit. Sed hic vir alias egregius non magis quam Rufinus collega ab avaritia intactus mansit. Adeo quidem illos pecuniae aviditati fuisse obnoxios tradit Zosimus, ut provinciarum incolae pecunia et opibus destituti partim sedes suas relinque- rent, partim gentes barbaras iteratis jam Romanum imperium incursionibus vexantes pro liberatoribus magis quam pro vexatoribus ducerent. Ad quantam porro inopiam, ad quod discrimen Romani redacti sint, quuam Alaricus iterum ad urbem cum ex- ercitu accederet eamque obsidione premeret, tristissimam hujus rei imaginem Zosimus nobis exhibet. Cur primam Alarici in Italiam incursionem, sicut Alanorum, Suevorum, Vandalorum in Galliam irruptiones, utramque rem ad rerum Romanarum perniciem tam potentem, silentio praeterierit, explicatu difficillimum est. Narratione obsidionis Alarici secundae ad finem perducta subsistit historia Zosimi. Num scriptor res longius persecutus sit easque usque ad suam detatem(IV, 59, 4 et 5) continuaverit, ut pro- missum I. l. datum solveret, prorsus ignoramus. Conjicere tantum licet ex sexti libri exiguo ambitu, aut imperfectum illum relictum esse aut mutilatum. Mutilum in fine hunc librum esse ex ultima ejus enuntiatione non ad exitum perducta sed media fere inter- rupta apparet; seu morte seu alia qua sinistra fortuna Zosimum impeditum faisse, quo minus historiam ultra annum 410 continuando excidium imperii ejusque causas ex- plicaret, Reitemeieri p. XXI. I. l. est sententia. Hicaperte inquitprofitetur Zosi- mus suum consilium perducendi historiam ad suam aetatem(IV, 50, 4 et 5) quae ab anno, in quo historia eius nunc subsistit, plus ferme quam sexaginta annorum spatio distat. Porro desiderantur causae calamitatum, quibus urgebantur Romani et oracula, quibus occasus imperii praedictus, quamquam in fine historiae utrumque rem se affere et docere velle pollicitus est(I, 58, 9; IV, 28, 3). Laudatis quidem his locis non

8 1 1. 1 1 2.* ¹) Exeidy Ie eis X207O8 Aεeοκιmτ⁸ς πρ⁶νονα, y Ols Plakey A, xrd Spr, Spga- 56Tel7a, Ec 6X,Ov Tr, La 20⁹ Juadze, reνςᷣασντν πνυοτα νασνταμ᷑᷑ i⸗ r*20 000 r00 SGruETLos, et rod, IEnO5, 6s&y Gloss 6, ⁵εαʃιεοb ϑε, 05 Gεye eVr

ervα νσσ. IV, c. 28 ab init. ubi§. 3 sub fin. legitur: déov à*ρα ν xiv dv x-pdy