Aufsatz 
Disputationis de Zosimi et Eusebii, historiarum scriptorum, in Constantini M. imperatoris rebus exponendis fide et auctoritate : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

imperium Romanum vexantium adjicit puerilem stoliditatem Honori et Arcadii. Postquam Theodosi primo civitatis virtute sua assertoris, varia peccata in rem Romanam et pravis institutis et luxuriosa vita ¹), et religionis patri- tae odio et christianiae studio exposuit, maxime in eo eum peccasse di- cit, quod numerum militum eorumque magistrorum auxerit, quo factum sit, ut numero duplo adaucti milites fiscum pluribus annonis privarent, milites rursum plu- rium magistrorum avaritiae(IV, 27) exponerentur. Rei militari autem maxime perni- ciosam fuisse ingentem barbarorum numerum legionibus adscriptum, eorumque petulan- tiam ac licentiam, quae Romanis adeo metum incutere publicamque tranquillitatem tur- bare potuissent(IV, 30). His Zosimus addit tributa modum excedentia, quibus pariter atque avaritia magistratuum urbes exhaustae sint. Hos euim eos, qui animos ipso- rum inexplebiles sibi non conciliarent, calumniis oppressisse, unde homines tam paupertate quam magistratuum improbitate afflicti vitam egissent miserrimam, Deumque suppliciter orassent, ut talibus tantisque calamitatibus liberarentur. Etenim adhue facul- tatem habuisse adeundi fana patriisque ritibus numina placandi.

Cum igitur imperium Romanum, pergit Zosimus, ab imperatore qualis Theodosius erat jam eo fere adductum esset, ut praeceps ferretur, ruinae tempus prope abfuit ad id perficiendum, quod ceteri exorsi fuerant, funditusque rem Romanam evertendam. Tum hoc factum iri, quum publico omnium detrimento tales imperium moderatores nactum fuisset, quales fuerunt Honorius et Arcadius, qui ut in vulgus notum est, mo-

¹) IV, c. 28: Tanti sumtus in mensam imperatoris erogandi primus auctor exstitit, ut propter cibo- ram maltitudinem et in his apparandis lantitiem, popuslosne coquorum et pocillatorum et aliorum cohortes instituerentur, quas si quis enumerare voluerit fusioris scriptionis indigebit. Nam de multitudine inservientium principi spadonum, quodque complurcs horum, praesertim, qui ceteris forma praestabant, tam praesides in medium producerent eos, quos ipsi vellent, quam quod totum imperium in sua potestate baberent et quocumque lubitum esset, animum principis flecterent; de his, inquam, quid opus est, orationem instituere fusiorem? quando rerum interitus exinde seculi causae nobis indicandae veniunt. Quum enim temere atque etiam in indignos fisci bona profunde- ret, ideoque pluribus pecuniis egeret: provinciarum praefecturas quibusvis accedentibus venales exponebat, nulla prorsus existimationis aut honestae vitae ratione habita; sed eum judicans ido- neum, qui auri vel argenti majorem summam afferret. Aurel. Victor in epitome de Caesaribus c. 48§. 10 notitiam habet huic contrariam:IIla tamen, quibus Trajanus aspersus est, vino- lentiam scilicet et cupidinem triumphandi usque eo detestatus est(Theodosius) ut bella non moverit, sed invenerit. Quomodo hae notitiae aequari possint, non est hujus loei dijudicare.