14
loco Sebastianum praetorem ad mollitiem summamque socordiam tribunorum ac militum respicientem et quod ad fugam et muliebria vota duntaxat exercitati essent: duo milia militum, quos ipse deligeret, sibi dari petiit; hoc loco Honorium ab Alarico vexatum omui salutis praesidio neglecto in Olympii votis omni spe collocata tantarum reipubli- cae calamitatum auctorem exstitisse. Lex autem, militiae perniciosa, quae in aula ein- gulo eos uti vetaret, qui christiani non essent, ab Honorio promulgata V, c. 46 memora- tur. Deinde Zosimus mollitiam et luxuriam rerum ruentium causam fuisse refert; tum tributa et vectigalia modo iniquissimo adeoque inhumano exigi solita, quo factum sit, ut complures urbes exhaustis divitiis ab habitatoribus desertae fuissent. ¹)
Si illis imperii ruinae praecipuis causis cum Zosimo sycophantas et proditores ad- dideris, quorum arbitrio res obtigissent, a quibus, ut ad fastigium dignitatum et opum eveherentur aut summam rerum ad se transferrent, detrimento civitatis nefaria quaeque perpetrata essent, en causas, quae sane civitatem quamvis amplam et opulentam ever- tere possint. Reliquas causas huc pertinentes, quas sagaciter et prudenti judicio Zosimus temporum ratione et conditione eruit, ipsis rerum eventis manifestas neque legentium attentione se subtrahentes, diserte non extulit, sed ex rebus temporum serie expositis legentes illas suspicari jubet. Imperatores plerosque a culpa imperio vitiis suis, quae Zosimus notat, ruinam attulisse, liberari non posse, res notissima est.
Quo magis ad finem vergit historia a Zosimo conscripta eo fusior procedit oratio, ut supra jam significatum est, eamque historiae indolem induit ac naturam, quae posita est in rerum causis et eventis cognoscendis exponendisque. Sic res ab Honorio, Ar- cadio, Theodosio II, gestas tradens Zosimus multus est, quibus duos integros libros complevit, quum quattuor praegressis res Romanorum ab Augusto imperatore usque ad Theodosium exponat, qua quidem impari distributione rerum paullulum laborat ars scriptoris, quae ratio res exponendi fortasse consulto suscepta ab illo est, ut, quo pro- pius ad ruinam imperii narratio accederet, eo ampliorem rebusque erebriorem legentibus imaginem proponeret. Larga ei ad hanc imaginem adumbrandam non defuit materia ab imperio illorum repetita, qua in re depingenda tanquam cumulum causis calamitatum
¹) cf, If, c. 37— 39. Tributa et vectigalia apud Romanos cum sub universis imperatoribus tum sub Diocletiano et quicumque deinccps Romano imperio pracerant cura prudentique administratione destituta erant, quanquam iis administrandis respublica Romana nullo tempore insignis exstitit. Sufficienter haec res ab hominibus doctis nondum exposita est.


